Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 551 --

propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit. Itaque magis grata est Deo seruorum suorum uoluntaria paupertas | quam diuitum seculi quotidiana munera.

De vitio avaritiae. Caput XVII

Sed quid de illorum cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur | atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est | pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere | quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur | nosse operęprecium erit, nequis opulentię eorum inuidendo | mores imitari decernat | perdat-que Dei gratiam, cum diuitias acquisierit. Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne apostolo: [ERROR: no reftable :] prima epistula 3 Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Inter scelera quibus Sodoma interiit, obiicitur, quod manum egeno et pauperi non porrigebant. Frustra itaque illi misericordiam a Deo sperant, qui misericordiam proximis non exhibent. Nec in aduersis eorum exauditur deprecatio, qui miserorum precibus non mouentur. Ait

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.