Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 549 --

ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum repugnare uoluerit ueritati, malens damnari cum infidelibus | quam cum fidelibus saluari. Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. [ERROR: no reftable :] act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Itaque cum gentilis esset, elemosinis meruit a Petro apostolo discere Christum | et fidei baptismo purificari, ut in Christo renatus cum Christo resurgeret in gloria. [ERROR: no reftable :] Nabuchodonosor Nabuchodonosor quoque rex gentilis erat, quando Deo se uoluit ęquare fragilitatis humanę oblitus. Cum-que ob hoc prędiceretur, quod regno eiectus cum bestiis esset uicturus, elemosinis tamen mutari posse Dei iudicium intellexit. Daniele dicente: Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum | forsan ignoscet tibi Deus. Quod si etiam gentilium in pauperes pietatem Deus respicit, quanto magis credentium atque fidelium? Audi Scripturam dicentem: [ERROR: no reftable :] Eccl. 29 Conclude elemosinam in corde pauperis et hęc pro te exorabit ab omni malo. unde et in psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 40 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die malo liberabit eum Dominus; quando uidelicet dicturus est: Esuriui et dedistis mihi manducare. Audi et aliam Scripturę sententiam: [ERROR: no reftable :] Eccl. 3 Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccatis. et in Euangelio: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Iuxta superiorem sententiam elemosina resistit peccatis ne illa committamus. iuxta sequentem, ab iis quę iam commisimus, facit ut emundemur. Reliquum est ut a pręteritis expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos. Hoc ita futurum psalmista testatur, dum de beato uiro ait: [ERROR: no reftable :] ps. cii. Dispersit dedit pauperibus | iustitia eius manet in

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.