Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 548 --

egenis. [ERROR: no reftable :] Sareptana Vidua Sareptana non partem sed totum quod habuit olei atque farinę protulit in medium, ut prophetam pasceret, ipsa cum unico filio fame peritura, si elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: [ERROR: no reftable :] 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia redundabunt. Tale aliquid et in Euangelio inuenies. [ERROR: no reftable :] Mat. XIIII. Mat. 15 Quid enim nisi multiplicato redituram in sinum porrigentis elemosinam innuunt | quinque panes illi | et duo pisciculi multitudini esurientium appositi | et post hęc duodecim cophini collecti reliquiarum? et iterum septem sportę plenę asportatę pro septem panibus et paucis pisciculis? Quis ergo tam timidus est, ut his exemplis non excitetur ad liberalitatem | nec iam metuat ob hoc rei familiari detrimentum fore, si elemosinas dederit. cum pręsertim Veritas dicat: [ERROR: no reftable :] Luc. 6 Date et dabitur uobis: mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nemo tamen hac sancta largitate utatur spe pecunię augendę. Auari hoc foret, et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.