Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 447 --

euangelia et sicut in Ioanne scriptum est, dicunt: [ERROR: no reftable :] Io6 Durus est hic sermo | quis potest eum audire? Nihil credunt nisi quod naturę consentaneum putant, et nesciunt omnium auctorem supra naturam esse | et ut se talem probet, super naturalia loqui operari-que solere. Quibus qui non adhibuerit fidem, necesse est, ut Dei omnipotentiam deneget | fateatur-que quod naturaliter fieri nequit, id nec diuinitus fieri posse. Qua in re naturam deum alterum constituere uidentur, si nihil maius Deo quam naturę tribuendum censent. Quibus Dei uerbum respondens ait: [ERROR: no reftable :] Jo. 8 quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis; hoc est, quia non estis capaces a me prędicatę ueritatis, ideo in me diuinitatem natura potentiorem | et humani ingenii captu maiorem esse non creditis. [ERROR: no reftable :] Io9 Ego autem quod uidi apud Patrem hoc loquor. Ego enim et Pater unum sumus, una substantia, eadem natura licet non eadem persona. alia quippe persona est geniti, alia genitoris, et tamen utriusque una eadem-que diuinitas, eadem uis et gloria cum Sancto Spiritu, quem ambo simul spirant, sibi ęqualem sibi-que consubstantialem. Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat. Ob hoc quidam, quia comprehendere nequeunt, retro cedunt, cum potius persuadere sibi deberent | tanto ea magis Deo tribuenda esse, quanto minus a nobis, qui homines non dii sumus, possint intelligi. Alioquin fateri oporteret, quod nemo unquam ausus est dicere, aut Deum non esse homine maiorem | aut hominem Deo esse ęqualem, si ad omnia quę Dei sunt, humani uis intellectus posset penetrare. Sunt tamen nonnulli , qui in peruersitatis suę proposito ita obdurant, ut credulitatem nostram etiam irridere non dubitent. atque hi fere sunt, qui gentilium philosophorum argutias secuti nihil credendum putant, quod ipsa hominis ratio nequeat inuestigare, et suorum ambagibus argumentorum usi, quicquid non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.