Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 539 --

tamen qui relictis contemptis-que omnibus Christum sequuntur, magis beneficos nos esse oportet. ut cum Dei seruis nos commodauerimus, melius de Deo mereamur. exemplo Apostoli | qui ait: [ERROR: no reftable :] Ad Ro. 15 Nunc proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Iccirco alibi hortatur dicens: [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 6 Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. De quibus ipse Dominus ait: [ERROR: no reftable :] Mat. 25 Quod uni ex his minimis, qui in me credunt fecistis, mihi fecistis. [ERROR: no reftable :] secunda 16 His ęra conferri siue res quibus indigent iubet Apostolus, ita ad Corinthios scribens: De collectis autem, quę fiunt in sanctos sicut ordinaui in ecclesiis Galatię, ita et uos facite per unam sabbati. Hos autem non solum rebus iuuandos esse, uerum etiam honore prosequendos docet cum ait: [ERROR: no reftable :] Ad Tim. prima 5 Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim Scriptura: Non alligabis os boui trituranti. et dignus est operarius mercede sua. Propterea rursum ipsis Corinthiis confidenter loquitur: [ERROR: no reftable :] prima 9 Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? et ad Discipulos a Saluatore dicitur: Qui uos recipit, me recipit | quod non modo de religione quam prędicarunt intelligendum reor, uerum etiam de uitę sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. [ERROR: no reftable :] Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur. Siquid superfuerit, aliis dispensent | aut in ędificiis Deo dicandis impendant. sic fecit Dauid, sic Salomon,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.