Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 445 --

precatur, qui Dei iussa parui ęstimat. Hoc idem per Hieremiam Spiritus Sanctus affirmat dicens: [ERROR: no reftable :] Hier6 Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Post hęc denunciat illis captiuitatem futuram, ut qui ad Legis pręscriptum sponte seruire Deo neglexerunt, nuiti seruiant inimicis Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio desęuiet Christi? Horum autem qui Euangelium despicere uidentur, tria genera sunt. Alii quippe ne audire quidem uolunt diuinos, qui in ecclesia recitantur sermones. alii autem audiunt, sed quę pręcipiuntur, ea exequi aspernantur. alii uero magis temerario ausu ita audiunt, ut ea econtrario arguere pręsumant, et ueritatis uerba quę non intelligunt, peruertere aliquo modo conantur. De primis conqueritur Dominus ad eosdem dicens: [ERROR: no reftable :] Io. 8 Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. Et ut ostenderet eos, qui audire diuina dedignantur, ex parte diaboli esse: [ERROR: no reftable :] Mar. 7 Qui ex Deo est inquit, uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Hi ergo et surdi sunt et muti, cum nec aures accomodent Ecclesię doctoribus | ec quicquam tale aliquando loquantur. Qui nisi conuersi postremo sese offerant Christo, ita ut ipse digito tangat eorum aurem | et saliua palatum, nunquam sanitatem consequentur . semper ad ea quę salutis sunt, surdi et muti erunt. atque ut ita etiam ad malum sicut ad bonum surdi et muti forent. sed ut deterius peccent, et leuam aurem habent, qua ea quę carnis sunt auidissime auriant , et sinistram linguam, qua uel nugas garriant | uel alios infament uel proximo maledicant. Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: [ERROR: no reftable :] Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.