Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 531 --

De fornicatione vitanda. Caput XI

Et quoniam matrimonio prętulimus uiduitatem, uiduitati uirginitatem | nihil-que horum malum esse diximus, contraria quoque in medium producenda sunt. ut uitii foeditate offensi | cupidius uirtutibus incumbamus. [ERROR: no reftable :] Virginitas Virginitatem amittere, quid est aliud nisi ab ipsa angelicę conditionis celsitudine ad nostrę mortalitatis humilitatem descendere | et cum spiritu coeperis carne finiri? Similis angelis eras uirgo dum nescires corruptionem | iuncta es uiro honestis nuptiis | fateor non peccasti, facta es tamen de spiritali carnalis, de cęlesti terrena, de auro purissimo ęs uilissimum. Iam non potes uenienti Christo sponso cum lampade accensa occurrere | nec inter sponsas eius censeri. uirginum ille sponsus est, non corruptarum amator. Et licet non repellat coniugatos coniugii iura seruantes, primo tamen loco habet uirgines (ut dictum est) secundo uiduas, ultimo maritas . Quod de altero sexu dicimus , de utroque sentimus. Prior est apud Deum qui foeminam nescit, deinde qui post cognitam castitatis uotum suscipit, postremo ille qui gignendę prolis gratia matrimonio seruit | et pudiciciam atque charitatem genitali thoro debitam colit. Hęc sunt tria illa hominum genera, de quibus in Euangelio dicitur: [ERROR: no reftable :] Matth. 24 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur et una relinquetur. Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia | et Christum Dominum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.