Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 527 --

nosipsos. Qui tamen proximum diligit, alterum diligit. qui uero uxorem diligit, seipsum diligit, cum uir et uxor una caro sint. Tanto igitur intentius diligatur uxor | quanto magis proxima est. Quid autem proximius | quam duo in carne una? Dilectionis pręterea ordo exigit, ut primo loco nobisipsis optemus bona, secundo proximis. Primo igitur loco etiam uxor amanda erit, aut siquis inter primum et secundum esse potest medius. Ambo autem gignendę prolis causa inter se coeant, non explendę libidinis affectu. Alterum legitime coniugatorum officium est, alterum turpiter lasciuientium immunditia. Ambo etiam obseruent continendi tempora, dicente Salomone: [ERROR: no reftable :] Eccl. 3 Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tunc igitur a coniugii opera Venereę-que uoluptatis usu continere sese debent coniugati, cum ciuitas opprimitur calamitate, ne communi malo aliis tristantibus ipsi gaudere uideantur. Sic enim in Iohele propheta imminente captiuitate ad Iudeos dicitur: [ERROR: no reftable :] II Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. [ERROR: no reftable :] Leuit. XV. XV II Ad menstruatam quoque uxorem accedere Lex uetat, ne concepti foetus uitium corrupti sanguinis trahant, et morbosi liberi sanie-que confecti nascantur. Videant igitur uir et mulier ne coitus desyderio uicti menstruorum tempore congrediantur, ne plus molestię

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.