Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6v --

fructificant, felicius ad optatum prouehunt finem | et cum incommutabili bono nos coniungunt. [ERROR: no reftable :] Luc10 Vetus igitur Noua-que Lex duo denarii sunt stabulario dati, id est ecclesię pręsidi, ut his peccatorum nostrorum uulnera curentur. [ERROR: no reftable :] Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. [ERROR: no reftable :] Ad Gala. 4 Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili, ueluti quinque libros Moysi. Nos autem pane qui de cęlo descendit uescimur, ut cum eodem qui nos liberauit, ascendamus in cęlum. Denique Legis Pascha cum lactucis agrestibus quę amarissimę sunt, comedebatur. [ERROR: no reftable :] Luc. 24 at in Euangelio pars piscis assi cum fauo mellis Domino a mortuis resurgenti offertur. Vnde et Apostolus clamat dicens: [ERROR: no reftable :] Ad Coloss. 3 Si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens | quę sursum sunt sapite, non quę super terram!

In contemptores legis vel evangelii. Caput IX

Sed neque Legis contemptoribus impune erit, cum diuinus sermo dicat: [ERROR: no reftable :] Prov. 28 Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis. Frustra enim Deum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.