Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 520 --

ergo et orationi succedat lectio. quę te uel in aliorum lapsu cautiorem efficiat | uel in aliorum fortitudine continentiorem. Redintegratur animi uigor ad uirtutum perseuerantiam | plenior-que infunditur gratia, quoties pie sancte-que uiuendi pręcepta releguntur. Ibi iustorum pręmia malorum-que poenę etiam segnes excitant ad colendam animi sanctitatem nequitiam-que fugiendam. Legendo itaque Sacras litteras, quibus talia continentur, in proposito bonarum actionum solidamur, non legendo reddimur imbecilliores. Apostolus ait: [ERROR: no reftable :] Ad Ro. XV Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Frustra autem scripta essent, nisi etiam legenda omnibus proponerentur. [ERROR: no reftable :] Ad Ephe. V Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino. Qui ergo talia legere uel audire neglexerit, Spiritu Sancto impleri non poterit. Et quomodo castitatem seruare ualebit, si Spiritus Sancti auxilio fuerit destitutus? Porro quid iocundius | aut quid optabilius | quam Dei sapientiam in Scripturis audire loquentem | et illius doctrinę inhęrere, qui solus nec falli possit | nec uelit fallere? Huius potissime lectionibus delectetur, quisquis optimis uerissimis-que uitę institutis cupit proficere. Si tamen adhuc alia lex in membris tuis repugnauerit legi mentis tuę, aliis insuper fatigationibus frangenda tibi erit proteruitas carnis: aut humum rastro fodias, aut holera in horto sitientia irriges, aut plantaria facias, aut canistra lentis texas uiminibus, aut aptam igni materiam cędas | et sarcinas humero impositas baiules, et domum translatas usui reserues. Denique semper facias aliquid operis , ut cum Apostolo dicere queas: [ERROR: no reftable :] Ad Cori. prima IX Castigo corpus meum | et in seruitute redigo, ne forte cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar. Profecto nulla ei dominabitur uoluptas, qui sic sibimetipsi imperare didicerit. Sic autem faciendo, siue centesimum cum uirginibus | siue sexagesimum cum uiduis fructum colliget | atque angelis qui in cęlo sunt, par similis-que erit.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.