Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 93v --

affectant. Equos quoque ferocire cogit obesitas, macilenti desinunt calcitrare. Quod si Sodomitas et Gomorreos (ut scriptum est) saturitas panis et ocium in abominandos pręcipitauit coitus | et si hac ipsa de causa eiusdem criminis Iudei arguuntur, dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Hier. 5 Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur, nonne per ieiunium euitata saturitate | scelus quod ab ea proficisci credimus simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione, orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces | et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. [ERROR: no reftable :] Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit | et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. [ERROR: no reftable :] Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; [ERROR: no reftable :] Luc. II Non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore tuendus est thesaurus, quem suppilare cupit caro, demoliri conatur diabolus | et dissipare nititur mundus. Ieiunio

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.