Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 514 --

Ecclesiam afficere soleant | repetendo connubia , cum professę fuerint castitatem, et quod Deo uouerant non exoluendo. Cum-que ita sit: Volo inquit iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quędam conuersę sunt post Sathanam. Quare illas nubere uult aperte declarat, ne uidelicet castitatem uouendo irritum faciant promissum, ne post Sathanam abeant | et ad illicitos amplexus conuersę diabolo nubant. Tolle incontinentiam istam | et non dicet: Volo iuniores nubere, sed quemadmodum superius dixit: Beatiores erunt, si sic permanserint secundum consilium meum. hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: [ERROR: no reftable :] Ad Cori. prima VII Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic foeminis pręcipitur, uiros quoque respicit, qui castitatem pręferunt matrimonio, sexagesimum fructum tricesimo, et Domini cultum uxorię seruituti. quibus a Saluatore dicitur: [ERROR: no reftable :] Luc. 12 Sint lumbi uestri pręcincti et lucernę ardentes in manibus uestris. et ab Apostolo: [ERROR: no reftable :] Ad Ephe. 6 State accincti lumbos uestros in ueritate. Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam. [ERROR: no reftable :] Helias. Ioannes Baptista Vnde Eliam prophetam et Ioannem Baptistam zona cinxerat pellicea, quę significabat in carne mortificatos | nulli-que obscoenę cupidini subiectos. quam autem magni spiritus hi ambo fuerint, nemo fidelis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.