Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 92r --

quę uere uiduę sunt. Has etiam qualiter se gerere debeant instruens ait: Quę autem uere uidua est et desolata, speret in Deum | et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quę in deliciis est, uiuens mortua est. Illas ergo quę delicias mundi, ut Christum lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum reuerentiam, sed etiam liberalitatem elemosinam-que designat. ut in Prouerbiis: [ERROR: no reftable :] Proverb. 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur suspicio, nequis infirmis peccandi locus detur: Vidua inquit eligatur non minus sexaginta annorum, quę fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Cum enim luxuriatę fuerint | in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Non ergo ob hoc solum uitandę sunt, quia earum consortium castitati periculum sit, uerum etiam quia ipsę iniuria

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.