Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Previous page

Next page

-- 25 --


Ergò lege pari sua nomina natio mittit
Quae montes, Aurora, tuos tenet; illa vicissim,
Quam capit Armeniae Regio foecunda; tot imas
Quae pariter valles, ac edita saxa Niphatis
Degit, gens jaculis, tensoque ferocior arcu,
Impigra gens, oris lustrans confinia vastis,
Fluctuat Euphrates, et aquas ubi fundit Araxes;
Strenua progenies, Divûm cui munere fas est,
Germine flaventes multo cum foenore campos,
Messibus usque graves, halans ubi crescit Amomum,
Arcu stridenti, pharetra, telisque tueri;
Convolat è curvis huc montibus incola Tauri,
Quem scopulosa tegit Cautes, et clivus Amani,
Huc quoque Ciciliae praedo, huc et Isaurica quisquis
Arva domat; sequitur qui sylvas, rusque senescens
Pamphyliae, ac Lyciae subigit, resecatque bipenni,
Quique Lycaoniae sudato vomere laetos
Scindit agros; nudis quoque formidanda sarissis. 150 San. 2,117f. bella impia portis / clauserat 151 San. 2,117 Augustus pater 154 San. 2,121 nosse cupit 162 San. 2,125 Ergo omnes lex una movet 163 San. 2,126 qui monteis, Aurora, tuos 164 San. 2,126f. regna illa feracis / Armeniae 165 San. 2,127f. convalles atque alta Niphatae / saxa 167 San. 2,128 gens nota 168 San. 2,130 qua vagus Euphrates, qua devius exit Araxes 169 San. 2,131 et late munere divum 173 San. 2,133 Censetur Tauri passim 174 San. 2,133f. censetur Amani / incola 175 San. 2,134f. praedatorque Cilix et isaurica quisquis / rura domat 176f. San. 2,135 quicunque tuas, Pamphylia, silvas 177 San. 2,137 Lyciam perrumpit aratris 178 San. 2,136 quique Lycaoniam 154 Sen. Med. 65 et cornu retinet divite copiam 156 Verg. Aen. 5,268 opibusque superbi 157 Lucan. 2,231 neuter civilia bella moveret 160 Verg. ecl. 4,51 terrasque tractusque maris caelumque profundum 165 Lucan. 3,245 volventem saxa Niphaten 166 Stat. silv. 3,1,51 tensoque modos imitabitur arcu 170 Ov. Pont. 1,5,26 cum multo fenore
Confluit huc, sociis stipata, caterva Mileti;
Huc Gnidi plebs compta petit, fera stirpsque Cerami,
Et Cariae celebris, praecinctae moenibus altis;
Marmoreae assurgunt ubi pulchro margine pilae,
Urnáque convexos sinuatur opima per arcus;
Utque suo sit nixa Tholo, neque victa fatiscat,
Symmetria graves tollit peregrina columnas;
Hanc struxit rapto redamans Regina marito;
Grex dein omnis adit, quem lenibus irrigat undis
Tortor Maeander lapsu, refluénsque, fluensque;
Quemque premit celebri dilabens amne Cayster,
Pabula candidulus viridi dum littore cygnus
Carpit ibi, placido demulcens aera cantu;
Nec genus acre deest prope lustra metallica degens,
Lapsus ubi agnatas Hermi Pactolus in undas
Divite rura vado lambit; mox turba rigescens
Huc subit Aeoliâ (tua sunt ibi, Mulciber, antra)
Martius emergens gelidis fons cujus ab extis
Scrupea saxa trahit. Mons Ida, praealtaque Turris,
Ajacis tumulus cineres ubi contegit; illuc

Previous page

Next page


Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Powered by PhiloLogic