Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 25 --
Ergò lege pari sua nomina natio mittit
Quae montes, Aurora, tuos tenet; illa vicissim,
Quam capit Armeniae Regio foecunda; tot imas
Quae pariter valles, ac edita saxa Niphatis
Degit, gens jaculis, tensoque ferocior arcu,
Impigra gens, oris lustrans confinia vastis,
Fluctuat Euphrates, et aquas ubi fundit Araxes;
Strenua progenies, Divûm cui munere fas est,
Germine flaventes multo cum foenore campos,
Messibus usque graves, halans ubi crescit Amomum,
Arcu stridenti, pharetra, telisque tueri;
Convolat è curvis huc montibus incola Tauri,
Quem scopulosa tegit Cautes, et clivus Amani,
Huc quoque Ciciliae praedo, huc et Isaurica quisquis
Arva domat; sequitur qui sylvas, rusque senescens
Pamphyliae, ac Lyciae subigit, resecatque bipenni,
Quique Lycaoniae sudato vomere laetos
Scindit agros; nudis quoque formidanda sarissis.
150 San. 2,117f. bella impia portis / clauserat
151 San. 2,117 Augustus pater 154 San. 2,121 nosse cupit 162
San. 2,125 Ergo omnes lex una movet 163 San. 2,126 qui monteis, Aurora, tuos
164 San. 2,126f. regna illa feracis / Armeniae
165 San. 2,127f. convalles atque alta
Niphatae / saxa
167 San. 2,128 gens nota 168 San. 2,130 qua vagus Euphrates,
qua devius exit Araxes
169 San. 2,131 et late munere divum
173 San. 2,133 Censetur Tauri passim
174 San. 2,133f. censetur Amani /
incola
175 San. 2,134f. praedatorque Cilix et isaurica quisquis /
rura domat
176f. San. 2,135 quicunque tuas, Pamphylia, silvas
177 San. 2,137 Lyciam perrumpit
aratris 178 San. 2,136 quique Lycaoniam
154 Sen. Med. 65 et cornu retinet divite copiam 156 Verg. Aen. 5,268
opibusque superbi
157 Lucan. 2,231 neuter civilia bella
moveret 160 Verg. ecl. 4,51 terrasque tractusque maris caelumque profundum
165 Lucan. 3,245 volventem saxa
Niphaten
166 Stat. silv. 3,1,51 tensoque modos
imitabitur arcu
170 Ov. Pont. 1,5,26 cum multo
fenore
Confluit huc, sociis stipata, caterva Mileti;
Huc Gnidi plebs compta petit, fera stirpsque Cerami,
Et Cariae celebris, praecinctae moenibus altis;
Marmoreae assurgunt ubi pulchro margine pilae,
Urnáque convexos sinuatur opima per arcus;
Utque suo sit nixa Tholo, neque victa fatiscat,
Symmetria graves tollit peregrina columnas;
Hanc struxit rapto redamans Regina marito;
Grex dein omnis adit, quem lenibus irrigat undis
Tortor Maeander lapsu, refluénsque, fluensque;
Quemque premit celebri dilabens amne Cayster,
Pabula candidulus viridi dum littore cygnus
Carpit ibi, placido demulcens aera cantu;
Nec genus acre deest prope lustra metallica degens,
Lapsus ubi agnatas Hermi Pactolus in undas
Divite rura vado lambit; mox turba rigescens
Huc subit Aeoliâ (tua sunt ibi, Mulciber, antra)
Martius emergens gelidis fons cujus ab extis
Scrupea saxa trahit. Mons Ida, praealtaque Turris,
Ajacis tumulus cineres ubi contegit; illuc
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|