Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Previous page

Next page

-- 24 --


Jam cursu nitida complêrat cornua luce,
Languentemque simul jam ter contraxerat orbem;
Cùm revocare gradum, patriasque revisere sedes
Destinat, indubiis dum comprobat omnia signis
Huic generosa fides: Praesagia postmodo Matris
In paucis charae, sibi dictaque grata reducit
In mentem; secum pariter venerabile versat
Cognatae Penetrale Domûs, terfaustaque tecta,
Humanae Pacis quae suscepêre sequestrum
Coeli Legatum, cui frons crispaverat aurô
Caesariem, et mirae plumis pernicibus alae
Expediêre viam. Proh Cellam Virgine dignam
Hospite! pennigeri quae dulcia carmina Coetus
Saepè beata capis, radiosque Cubilibus hauris
Immissos niveis. Dum charos itaque linquit
Flens consanguineos, coeptum maturat eundo
Gressus iter, notamque premit, quà semita monstrat,
Irrequieta viam; tamen haud obliqua retorquet
Lumina (Coelicolûm quanquam se junxerit illi
Agmen ovans) donec cupidis sacra moenia plantis
Attigerit; Partûs ibi curas, pluraque voluit
Pectore consilia; at gaudet, sibi tempora praesto
Esse Puerperii: Quis ab hac jam Virginis alvo
Dicat abesse Deum, solitos tolerare dolores
Dum non aethra sinit superae pia viscera Nuptae? 121 San. 2,95f. dignam / munere 122f. San. 2,96f. tibi, maxime divum, / grates, rector, agit 126 San. 2,98 ter luce repleverat orbem 127 San. 2,100 cum virgo in patriam 130 San. 2,101f. subeunt dilectae grata parentis / alloquia 136 San. 2,105 cella choris superum lustrata 140f. San. 2,106 Ergo iter inceptum 141f. San. 2,107 relegitque viam per nota locorum 143 San. 2,108f. nec lumina flectit, / coelicolum quanvis sacro circundata coetu 144 San. 2,110 donec ... pervenit 148 San. 2,114 nullos adeo sentire dolores 122 Mart. 7,40,2 pectore non humili 127 Ov. Pont. 3,2,84 ad patrias sedes 133 Sen. nat. 5,18,12 magna pars erat pacis humanae maria praecludi 141 Verg. Aen. 1,418 corripuere viam interea, qua semita monstrat 142f. Lucr. 5,693 obliquo terras et caelum lumine lustrans 144 Ov. fast. 6,62 Praenestinae moenia sacra deae 146 Verg. Aen. 1,657f. nova pectore versat / consilia 148 Ov. Pont. 4,10,69 solito, dum scribimus ista, dolore
Clauserat interea trucis ostia ferrea Jani
Augustus Caesar, Martisque cruenta sopire
Praelia, quà late patet aequor, et ambitus orbis,
Contendit ramo praetensae Victor olivae;
Quum novisse volens, quô cornu divite Regna
Tot subjecta sibi constarent; Oppida, Vici,
Tot terrae, ac urbes spoliis, opibusque superbae,
Quas expilârunt Civilia bella, valerent,
Gentibus imposuit census, quò ferret in Album
Incircumscripti tot mundi nomina, quotquot
Mille plagas, tractusque maris, coelumque profundum,
Solis ad occasum, solis coluêre sub ortum.

Previous page

Next page


Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Powered by PhiloLogic