Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
De partu virginis
Liber primus
Termagnam Sobolem de Virgine coelitus ortam Divino aequaevam Patri cano, sedibus altis Quae demissa nefas priscum detersit, et aegris Praeclusam reseravit amans mortalibus Aethram. O hanc stellato qui cardine degitis Aulam, Aspirate, precor, coeptis; Vos, perbene causas Qui tantae novisse rei valuistis, ab ovo Promite; si fas est, arcana edicite proni! Nec minùs ipse tubas peto, Cantor Apollo, Lyrasque Clio tuas, Pindi vel barbita, sistra vel artes; E Coelo siquidem promanat origo Camoenis, Quas mens casta beat, nitidósque perennia sensus Lilia demulcent, quibus et reverentia sanctae Arridet famae ; Superûm si cura, favorque Virginis, ac Sponsi si vos honor inclytus angit, Erranti monstrate viam, quò, nubibus atris Undique depulsis, liceat meliore per orbem Luce frui; mecum Triados penetralia tandem Pandite; quid magnum posco, sed corde sub imo Quod retinetis adhuc: Genesis tam mira latere Haud poterit Divas Phoebi iuga sacra colentes; Rupe in Bethlemica patulos vos quippe recessus Cernere Praesepis licuit, peramoenaque circum Festa, miscansque Polo super Antrum Sydus ab alto, Prodigiosa notans monumenta, Magósque profectos De Meroe, triplici natum quò munere Regem Et salvere queant, Hominémque, Deumque fateri. Tu quoque spes Mundi, Columen, Regináque Coeli, Sancta Dei Genitrix, stipant quam plurima Divûm 1 San. 1,1 virginei partus magnoque aequaeva parenti 3 San. 1,3f. antiquam generis labem mortalibus aegris / abluit 16 San. 1,13 monstrate viam, qua nubila vincam 19 San. 1,15 magna, Aonides, sed debita posco 28 San. 1,19 Tuque adeo spes fida hominum 2 Ov. met. 6,72f. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis / augusta gravitate sedent 3f. Verg. Aen. 2,268f. prima quies mortalibus aegris / incipit 6 Ov. met. 1,2f. di coeptis ... / aspirate meis 7 Hor. ars 147 bellum Troianum orditur ab ovo 9 Hor. ars 406f. ne forte pudori / sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo 12 Claud. carm. mai. 17,193 nitidis quisquis te sensibus hausit 16 Enn. scaen. fragm. 17,398 homo qui erranti comiter monstrat viam; Verg. Aen. 4,248f. cinctum adsidue cui nubibus atris / piniferum caput 18 Claud. carm. mai. 28,363f. vetitumque propinqua / luce frui 18f. Claud. rapt. Pros. 1,25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 19 Sil. Pun. 15,587 fremit amens corde sub imo 22 Sil. Pun. 12,439 erumpit scopulos inter patuloque recessu Agmina, Virgineas coetu comitante catervas, Castraque cui clypeis, Aciemque parare sarissis, Et currus ornare vagos, lituísque, tubísque
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu]. |