Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Previous page

Next page

-- 52 --


Defluit in summos artus, putríque lacuna
Membra tument, femora, et tabentes folle lacerti,
Et diram vitiata procul fert aura mephitim:
Ac simul obtuso cui lingua simillima saxo
Torpebit, promptis citò solvet pervia verbis
Ora; cui quoque stant oculi sine lumine, neuter
Suppeditatque levem pertaeso vivere lucem,
Caecus hic excutiet tenebras, et cernet acutùm.
Possem plura quidem, quae vix mihi crederet ullus,
Vera, probata tamen, simul et conspecta, referre;
At sint ista satis; propero: mirabitur aetas
Postera tot rerum portenta: Stupore repletus 480 San. 3,346 corporibus passim incipient 480f. San. 3,347f. maculasque remittet / dira lues 487 San. 3,350 Quin et letales (dictu mirabile!) febres 488 San. 3,351 possessaque membra relinquent 494 San. 3,356 stygio nimirum armata veneno 496 San. 3,359 impune vagabitur hydrops 507 San. 3,367 possum ore referre 508 San. 3,368 ventura tamen mirabitur aetas 480 Verg. georg. 3,419 pestis acerba boum 481 Sil. 7,3556 lues agit atra; Ov. met. 2,807 lenta ... tabe 482 Catul. 64,93 imis exarsit tota medullis 483 Manil. 1,882 rapit populos totasque per urbes 484 Manil. 1,883 publica succensis peraguntur iusta sepulchris 486 Ov. met. 14,406 dictu mirabile 490 Lucr. 3,405 vitalis suspicit auras 492 Ov. am. 2,5,52 tela trisulca 498 Ov. met. 6,387 summos direpta per artus 500 Ov. met. 3,76 vitiatas inficit auras
Spectabis claudos passim genua aegra trahentes
Poplite jam stabili rectos disponere gressus;
Torpida tum nervis, labefáctaque membra repente
[Quis putet, Isaias nisi panderet ista prophetes?]
Sarciri, et primas cum robore sumere vires;
Mox alius pariter, sua tollere membra grabato
Jussus, prosiliet subitò, gressuque citato
Aedes inviset sacras, humerisque molestum
Hoc onus ipse suis gestabit; Clamor ibidem
Insurget laetus, vocesque Altaria circum
Adstantis populi, multùm novitate stupendi
Prodigii attoniti; Diva simul arte videbis
Enerves penitus, nec munera sueta parantes
Ocyus officio fungi [res mira!] priore
Articulos dextrae; laeva dein parte sacrati
Ad tactum vestimenti mitescere cernes
Sanguinis effluvium muliebris, et ora Cadaver
Poene imitata, genas, lumbosque, pedesque labantes
Rursus nancisci citò pristina fulcra salutis;
Daemona quin etiam, furiásque sub improba pelli
Tartara, crudeles furias Acherontis; et ipsa
Pectora mille malis obnoxia, fessáque morbis
Egregiè refici, nec obire perîcla; furentes
Quamvis Eumenides contra bacchentur, et ira
Ignescant; vano quin summas murmure nubes
Implebunt; impacta trement quoque verbere, et ictus

Previous page

Next page


Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Powered by PhiloLogic