Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 43 --
Triste jubar stellae intorquent, saevosque cometas
Sectantur, nocuaque premunt caligine terras;
Illis occurrunt, quibus est velocior Euro
Ala duplex, Horae succinctae gnaviter artus,
Quas non lenta quies, non somnus, inersque lacessit
Torpor, at excubiae, quibus est splendentia Divûm
Atria, et Empyreae custodia credita molis;
Ilicet aeratos avulso cardine postes,
Axe poli gemino stridente, cadentibus astris,
Suppositis pandunt humeris: Citò permeat auras
Laetitiae Genius, tetra sub nocte renidens
Mille vagis facibus; gyro gratantur eunti
Sydera composito; festas quoque luna Choreas
Excitat, exultant Hyades, gestitque Bootes,
Plaustra videns auro, totosque nitere Juvencos:
Tunc primùm necti memorant post fata Parentis
Risisse Erigonem, et lacrymas tersisse fluentes,
Ac motus sedâsse feros, et Oriona nimbos.
Nox ut in umbriferos movit vestigia saltus,
Imaque pervasit, quae rusticus incolit, antra,
Pastorumque casas, et lustra peragrat ubique,
Lumine perlustrans tacito loca singula; pennas
Concutit applaudens, radiataque jactat amictum,
150 San. 3,107 sequitur mox inculpata
Voluptas
152 San. 3,108 niveam suadens Concordia
pacem
154f. San. 3,109f. quae maxima coelo / dicitur
155 San. 3,110 aeternumque micat radiata coruscis 156 San. 3,111 mortalibus aegris
158 San. 3,112 damnant caligine
terras
159 San. 3,113 occurrunt Horae
162f. San. 3,114f. his fulgentia divum / limina et ingentis custodia credita
coeli 164 San. 3,116 aeratos impulso
cardine posteis
166 San. 3,118 obnixae humeris, volat
illa per auras
167 San. 3,119 obscura sub nocte
nitens
168f. San. 3,119f. gratantur eunti /
sidera, iam festas meditatur
luna choreas
170f. San. 3,121f. exultant Hyades,
gaudet mutata Bootes / palustra auro
totosque auro fulgore iuvencos
172f. San. 3,123f. tunc primum visa
est miseri post fata parentis / risisse Erigone
174 San. 3,125 ensis subducitur Orioni
175 San. 3,126 Ut vero umbrosis posuit vestigia silvis
177 San. 3,127 culmina conscendit pastorum
178f. San. 3,128f. perlustrans
tacitis oculis loca concutit alas / applaudens
156 Lucr. 6,1 mortalibus aegris
159 Claud. carm. mai. 1,100 rapido velocior Euro
163 Verg. Aen. 7,486 custodia credita
campi 164 Ov. am. 3,8,32 aerati
postes
165 Verg. Aen. 8,59 primisque cadentibus
astris
167 Lucr. 4,172 taetra ... nocte
169 Ov. met. 8,582 festas duxere choreas
173 Ov. met. 4,582 lacrimis ... fluentibus
175 Iuv. 10,194 umbriferos ... saltus
178 Verg. Aen. 4,364 luminibus
tacitis
Undantemque sinum, cursúque, auraque tumentem;
Mille vibrans circum rutilantis fulgura pallae,
Laetaque subridens, multaque in luce refulgens;
Hanc primi sensêre canes, sensêre Molossi,
Queîs aures, ac ora rigent, quibus aspera cervix,
Rostrum ingens, hirtíque pedes, unguesque recurvi,
Latratu sylvas implentes, naribus ignes
Efflantes patulis: dein hanc sensêre jacentes
Haedorum passim nemorum per inhospita matres;
Balatuque ovium valles strepuêre propinquae,
Et juga; mirantesque fabri, stupidique coloni
Erexêre caput. Tunc has dedit ore loquelas:
O’ Gregis exigui custodes, optima sylvae
Cultrix, et pecudum pubes! gratissima Divis
Progenies! celerate, novis circumdate sertis
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|