Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Previous page

Next page

-- 36 --


Allicere aethereas? Hominum, rerumque Creator!
Prô quae tanta valet stimulos lenire ferinos
Industris ratio? mites in pectore motus
Quis calor elicuit, vel quae prudentia belvis
Indidit? ut Regem, quem non voluêre tot urbes,
Regna recusârunt, populi repulêre, bonique,
Quêis sacras aedes, Delubra, Arasque tueri
Tradita cura fuit, jam segnis Asellus, et impos
Cum Bove torpenti curvatis Numen adoret
In Cunis genibus? Sic Diva potentia ludit!
Interea Joseph membris languore solutis,
Excitusque sono pueri plorantis, opaci
Desidiem Morphoei gemino de lumine tersit:
Jamque videt, prô quale decus, quae spicula flammae
Coelitus emissae! quae carmina, jubila, plausus!
Hîc alios soles, hîc altera sydera cernit;
Infantem spectat Superi vi Pneumatis ortum,
Uxoremque stupet solitò plus ore nitentem,
Aspectuque magis, plus jaspide, plusve smaragdo
Splendentem; non ora tamen, vel lumina circum
Torquentem; in Divo prô quanta modestia vultu!
Talibus at stupidam visis, et voce Deorum,
Sublimemque solo laeta cingente caterva 570 San. 2,396 vestra fides 571 San. 2,397 Quis tibi tunc animus 572 San. 2,397 quae sancto in corde voluptas 573 San. 2,398 tuis famulantia cunis 575 San. 2,400 genua inclinare 578 San. 2,402f. quae tanta rudes prudentia sensus / leniit? 580 San. 2,404 excivit calor 581 San. 2,405 ut quem non reges, non accepere tot urbes 582 San. 2,406 non populi 583f. San. 2,406f. quibus una aras et sacra tueri / cura fuit 584 San. 2,407 iam segnis asellus 585 San. 2,407 iam bos torpens 588 San. 2,410 excitus somnum expulerat 590 San. 2,411 iamque infantem videt 595 San. 2,412 maiorem aspectu maiori 599 San. 2,414 superum cingente caterva 585f. Amm. Marc. 17,10,3 genibus curvatis 587 Ov. met. 11,612 membris languore solutis 588 Petron. 71,11 puerum plorantem 590 Mart. 11,53,3 quale decus formae
Coelicolûm; qualis Titanius Ales ab Indo
In nostrum si fortè migrat nitidissimus orbem,
Par astris vitâ, vincens quoque sydera pennâ;
Lumina cui radiant, depictaque flammeus ora
Cingit honos, rutilum cervice intermicat aurum,
Frontem crista tegit, pingunt maculosa rubentes
Terga, pedesque notae; volucres comitantur euntem
Innumerae: stupet ipsa cohors, argutaque mille
Foedera concentum variat; passimque loquaces
Conspirant aurae in numerum, nec dulce remittit
Dissidium vocale phalanx: Miratur amoenum,
Insolitumque jubar Joseph, miratur et illos
Agminis aetherei cantus; tum sensibus expers,
His et deliciis victus, perplexus, et impar
Ferret ut augustam populi Coelestis in Antrum,

Previous page

Next page


Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
Powered by PhiloLogic