Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 7 --
Fons et origo mali dignoscitur, undique luctus,
Quae sparsit, Mulier questus jamque altera pellat;
Ut fieri par est, in vitam! Talia fatus,
Praestantem forma Paranymphum, veste decorum
Aurata, stellisque pari, levibúsque volantem
Luciferis pennis, sua qui mandata capessat,
Deserat et Dominae, qua non est purior ulla,
Seligit, imperitans isthaec in verba: Fidelis
Custos, militiae Dux, et pars optima nostrae,
Te nunc ire juvat, misero nova foedera sêclo
Ut pandas, firmésque simul; quaecunque jubemus
Pectore sub tacito, memori quoque mente repone!
Phoenicias urbes Jordanes proluit amnis;
Haud procul armipotens, et legibus inclyta Sacris
Judaeae assurgit Regio, gratissima nobis
Latriae ob cultum, meritisque verenda, fidéque:
Orta Prophetarum, Regúmque à sanguine Virgo
Incolit hasce plagas, et quanquam fida sit almo
Juncta Viro, primaeva tamen mihi lilia servat
61 San. 1,42 prisca luent poenis 62 San. 1,45 obscuraque regna subire
64 San. 1,43f. superisque crearam /
pene pares 65 San. 1,46 revocentur ad oras
68 San. 1,49 actutum complere parent
70 San. 1,50 ruit exturbata
70 San. 1,51f. tantorumque una malorum / foemina
74 San. 1,55 stellata in veste
76 San. 1,56 divina ferat mandata
79 San. 1,59 militiae fortissima nostrae
80 San. 1,60 te decet ire novumque in saecula iungere foedus
82 San. 1,61 sub pectore serva 83 San. 1,62 urbes Phoenicum inter
83 San. 1,63 Iordanem
84 San. 1,64 armisque et lege potentem
85 San. 1,63 regio nostris sat
cognita sacris 89 San. 1,67f. mihi casta pudorem / servat
60 Stat. silv. 4,4,81 credetne virum ventura propago
62 Lucan. 8,108 siccaque Thessalia
confudit lumina Lesbos 64 Catull.
68,28 esse quod hic quisquis de meliore nota
74f. Ov. heroid. 13,32 nec libet aurata corpora veste tegi 75f. Ov. met. 2,581 bracchia coeperunt levibus
nigrescere pennis
77 Hor. serm. 1,9,49 domus hac nec purior
ulla est 79 Hor. carm. 2,7,2 Bruto militiae duce
79 Ov. met. 7,662 lucis pars optima
mensae 80 Sil. Pun. 16,182 nova
foedera quaerens 81 Stat. Theb. 10,284 pandit iter firmatque animos 82 Ov. ars 1,110 et tacito pectore
multa movent 82 Lucr. 2,582 memori
mandatum mente tenere 87 Prop. 3,9,1
Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum 89 Ov. ars 1,682
iuncta puella viro
Intactae mentis, nullum violanda per aevum.
(O’ verè fortis dilectio!) tota pudicis
Devincit studiis provectum aetate maritum,
Et viles habitare domos, et rustica tecta
Haud renuit, sublimè Thronum conscendere digna
Aethereum; excedens superos potiore, Deósque
Sola ministerio: cunctis mihi praeplacet una
Haec Virgo, nostrae moderatrix provida mentis,
Quam sibi delegit Sapientia, ferret ut alvo
Virginea, parerétque novum sine semine foetum,
Non hominis pollens opera, Deitate sed ipsa
Hoc opus authorante; cito te proripe cursu
Hinc ergò in terras; et ubi perveneris illuc,
Quae percepisti castas illius ad aures
Defer; mox tremulam, gestúque, et voce rogantem
Sensibus egregiis anima, vigil instrue, firma!
Nos etenim mortale genus de faucibus Orci
Hac methodo ereptum, lacrymásque, gravesque labores
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|