Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- aiv --

DAMIANVS BENESSA RHACVSAEVS IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM PLVRIMAM DICIT

Si quis rerum naturam, Ioannes Baptista, cogitatione percurrat, paruis quibusdam et leuibus oriri principiis quaeque magna cognouerit. Cuius rei exemplum humani uis ingenii satis amplum praebuerit, quod intelligendis statim sublimioribus rebus hebes tenuiora quaedam prius oportet addiscat. Porro nihil alienum est in hominis natura conspici id, quod uniuersitati insitum dicimus. Illa enim ea ratione constat, ut expressa in singulis similitudo Dei creantis eluceat, unaque aliorum ueluti simulacra uideantur esse, quod cuncta unum imitentur exemplar praestantque, ut germanam illam lucem, qua in ipsa origine emicuere, simplicius hauriunt. Hinc, Sodorine, ad disserendum de rei publicae statu Plato uiam habuit, dum excutitur apud priscos famosa quaestio: iustum idemne est lege et natura? Cuius in ciuili uita ipsoque in homine ueluti duobus simulacris uim quaesiuit illudque tam praeclarum opus aedidit.

Quorsum haec? Silium Italicum commendare tibi gestio. Sed longa repetitio: uerum, dum Platonis meminisse datur occasio, nulli amphractus displicent. Si quod in hac poetices facultate miraculum est, illud mihi Vergilius plane uidetur esse aliosque poetas censeri ut proxime ad illum accedunt. Hic Platonicae sententiae subit recordatio, qui furore diuino poetas rapi censet eisque, ut caeteros rapiant, uim mutuari, exemplo magnetis annulum ferreum trahentis infundentisque caeteris uim eandem trahendi. Non iniuria ergo Silium a Vergilio factum poetam putamus, cuius praecipuus imitator extitit. Nosti hunc, dum causas ageret, quem imitaretur Ciceronem sibi delegisse, postea ad poeticen cum sese referret, Vergilium omni dicendi laude conatum sequi, ut a quibusdam ideo iudicaretur maiori

Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.