Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- BBiii --

beneque sperare facit de rege Francorum bellum hoc, quo Romana res concussa penitus fuit, quae deuictis hostibus postea totius orbis imperium consecuta est. Sed utinam quicquid iacturae factum est boni consuleretur, ut publico saltem commodo cederet! Noui Christianissimorum regum mores: nunquam putauisse sibi magis esse reges quam toti populo Christiano, pro quo nomine saepe nedum regnum exposuere, sed sanguinem et quicquid hominibus chari habetur, acerrime pugnando contra infidelium furores. Atque Ludouicum hunc Duodecimum, ob multa praeclare gesta perpetuis monumentis commendandum, nullam arbitror calamitatem aegre laturum, quam e re Christiana uiderit futuram.

Sed quis lachrymis, quaeso, moderari queat, cum meminerit post foedus ictum inter principes et aduersus infideles susceptam iam expeditionem, quae publice Romae fuit iussa praedicari, bella tam cruenta deinceps secuta? Quorum causa non uideo cui recte potest imputari, factorum suorum omnibus rationes iustissimas afferentibus, nisi dixerimus, ut mihi persuasum habeo, et ruptam pacem et bella gesta diabolo, humani generis hoste, ita procurante hominumque prauitate, ut diutius plectatur, forsitan exigente. Sed profecto animum non mediocriter afficit societatis tam arctae huiusce et Hispaniarum regis ac singularis beniuolentiae recordatio: uidebantur et antea propugnacula quaedam et fidei cardines, et tunc eos uerissime sperabant omnes uindices fore et ultores aduersus nepharium dogma impurissimi Maumeti.

Verum conclamata et omnino deplorata Christiana res erat, nisi ueluti sidus quoddam saluberrimum affulsisset Leo Decimus pontifex maximus. Sub hoc respirabitur, principes in gratiam redibunt, et malis tam diutinis dabitur tandem modus. Huic gentile iam inde a proauis est uirtutes alere, bonis fauere, litterarum studia intermortua excitare. Sed quod de Cosmo

Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.