Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- BBii --

DAMIANVS BENESSA IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM DICIT

Ad finem perducto iam opere fateor mihi contigisse quod non persaepe nauigantibus euenit, ut, quas oras animo concoeperant antea, perlustratis postea conspectisque ipsa oculorum acie multo certiora tradere possint. Ac memini me in epistola, quae huic operi praeponitur, a te non iniuria repraehensum, tametsi uera, ut aiebas, locutum, non tamen propria tempori nec loco, qui Vergilium laudauerim, cum Silium deberem; cuius censes laudibus derogatum, quoniam frigide laudatur. Ego equidem et a principio non ab re me facturum putaui si eius laudes cum Vergilio coniungerem, et nunc multo clarius animo prouideo conferendisque utriusque uirtutibus quos fructus ea res studiosis allatura est. Possem, nisi epistolae breuitas prohiberet, iudicare locos eosdem ab utroque pertractatos et eos cum ab uno incohatos et luculentissime exornatos, tum ab altero saedulo expetitos, in quibus uires ingenii promeret. Eodem pertinent tot uerborum et sententiarum figurae, quas alter usurpat elegantissime, apte alter imitatur. Sed ingenue tamen illud oportet fateri, materia superari Vergilium, cum quo certatur oratione. Nam Romanorum res illustriores et magis amplae fuere quam quas Troia profectus in Italia gessit Aeneas. Ac tantum interesse constat, quantum dignitas aetatis ac splendor quidam et imperii maiestas praecelluit superioris saeculi simplicitati, hominibus scilicet nondum aspirantibus ut toti terrarum orbi uelint imperare. Verum tametsi multo difficiliora sunt obscuris, ut ait Plinius, lucem addere, nouitatem uetustis,[ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Nat. hist. praef. 15, 1. recentia tamen haec ad exemplum augustiora sunt, quo magis uera uidelicet. Illud quoque capere te non parua poterit delectatione,

Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.