Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 34 -- quod voluit perpetrare Dux Calabriae contra personam Catholice Majestatis sicuti videbit Serenitas Vestra ex copiis earumdem litterarum quas hiis etiam alligavi, et illud quod prudentissime excogitavit Serenitas Vestra ego fui semper illius opinionis quod mater et fratres ac sorores Ducis quae sunt Ferrariae, fuissent suscepte per Caesarem et illud infelix mater semper petiit per unum suum hominem quem habuit apud Caesarem per integrum biennium, et fuit cum sua Majestate idem homo in partibus inferioribus estate preterita, et ego ob illos respectus quos scribit Serenitas Vestra semper suadebam ut susciperetur: Majestas Caesarea semper renuit dubitans in eo offendere Catholicum Regem, unde (credo) ipsa videns hanc adversitatem fortune, dedit secundo genitum Regi Franciae et est in Francia, postea Caesar consensit quod Dominus Gurcensis daret sibi salvum conductum ut iret ad manendum in Burgundia, quod tamen non credo ipsam facturam; rogabam ego Caesarem tunc quod illos filios posuisset cum Serenissimo Principe et filias cum Serenitate Vestra vel Serenissimis Dominabus, propter quod erat maximum pignus certe successionis Regni Neapolitani, subtrahebatur etiam hostibus omnis facultas, etc. ulterius erat maxima eleemosina, est enim sanguis Regius, et Reges, sicuti caeteris hominibus ita multo plus Regie proli misereri debent.
Commendo me humillime Serenitati Vestrae quam omnipotens diu faelicem et incolumem conservare dignetur: Ex Vysemburg die iij. mensis Februarii anno Domini M. D. XIII.
Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servus Jacobus de Banissis:
[ERROR: no reftable :]a Tergo
Serenissime
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
|