Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 33 --

Gallorum, quem vendiderunt eis xxx. M. scutuorum. xx. M. fuerunt data pro litteris, et x. M. distributa inter aliquos qui faverunt eis pro habendo dicto salvo conductu, et apud Helvetios sunt Oratores Dominus de la Tremugla, Episcopus Masiliensis *[ERROR: no reftable :] *Il se nomoit Claude d' Aix ou d' Aest. et nonnulli alii, nondum tamen sunt auditi, nec volunt eos audire nisi prius consignent ad manus eorum duas arces Logarni et Lucarni quas tenent Galli in confinibus Helvetiorum. Aliqui ex Cantonibus prohibuerunt suis sub gravissimis poenis ne comedant, loquantur, vel practicent cum Gallis tanquam cum Hetruscis. Oratores Helvetiorum qui fuerunt cum Pontifice discesserunt (ut audio) ab eo male contenti, et sicuti relatum est, cum multa inhonesta peterent, nihil ab eo obtinuerunt: jam per Ducem, Dominum Gurcensem et Vice Regem incumbitur pro compositione et bona ordinatione illius status Mediolani.

Cum Venetis nulla est spes pacis, et jam in fine Januarii sunt terminate indutiae, et si voluerint Hispani, sicuti certo spero facient, brevi terminabitur illa expeditio.

Quae de Turcis habita sunt videbit Serenitas Vestra ex copia hiis annexa, ulterius scriptum est Caesareae Majestati ex Hungaria, quod nunc Turci occuparunt Hungaris duas arces valde importantes, unum in finibus Bosne Zstrebernik vacatum, alterum in finibus Servie Tischim nuncupatum: concurrebant tota Hungaria ad recuperationem eorum.

Per litteras Catholici Regis scriptas ad Illustrissimum Dominum Vice Regem comprobatur scelus

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.