Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 144 --

omnibus que hic aguntur, ex debito tamen servitutis meae, volui ea quae mihi innotescunt scribere Serenitati Vestrae presertim de rebus Italie.

Intellexit Serenitas Vestra qualles motus et tumultus fecerit fama retrocessus Illustrissimi Domini Vice Regis et exercitus sui ex quo aliqui faventes partibus Gallorum, arreptis armis, volebant subvenire arci Mediolani, et jam undequaque exciebantur partes Gallorum, et nisi subito ipse Illustrissimus Dominus Vicerex mutasset consilium et deliberasset permanere in defensione Ducatus Mediolani, et venissent nova a Caesare quibus declarabat se et Regem Anglie, nolle servare indutias factas inter Regem Arragonum et Franciae, item nova a Pontifice quod volebat facere omnia pro defensione status Mediolani et jam Helvetii etiam descendebant, profecto jam actum esset de statu Mediolani et forte de majori parte Italiae, quam Galli cum Venetis diviserunt ad invicem, sed, Deo ita volente, res fuerunt sedate: Dux Mediolani progrediebatur contra illas copias Gallorum que descenderunt in Italiam, et sunt solum Italice et pauce, tamen intraverunt Alexandriam, quo Dux mittebat aliquas lanceas Hispanas et suas ad recuperandam eam et ipse sequebatur cum reliquo exercitu Hispano, et cui eadem vel sequenti die xviiij. presentis debebant conjungi Helvetii, etiam veniebant gentes Pontificie quas Vicerex expectabat Placentie et promiserat omnes gentes suas: post Ducem versus Alexandriam, miserat autem mile Pedites in Cremonam et cum eis Illustrissimum D. Prosperum de Columna pro presidio

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.