Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 109 --

benignitate qua in me servum suum uti dignata est, nec tenuitas mea valet, nec id ipsa a me exposcit, cum magis gaudeat beneficium unicuique conferre, quam quod sibi rependatur vel referatur; proinde rogo Serenitatem Vestram ut in solita sua erga me benignitate persistat, et mihi integre justiciam administrari mandet et non paciatur contra me fieri quod contra neminem hactenus factum est etiam nulle meritum: Ego autem, sequens vestigia majorum meorum, ipsum quicquid est mihi, et animam meam pro gloria et incremento Serenitatis Vestrae et sue Serenissime domus semper ponam.

Scripsit ad me nuper unus Consiliarius Caesaris ex Viena qui nuper fuerat Orator suae Majestatis apud Serenissimum Regem Hungarie, se habere nova Hungaros fecisse indutias cum Turcis et nomine eorum ac Caesaris cum eis contraxisse, ad quantum autem tempus vel quomodo non scribit, cum aliud intellexero scribam.

Debet etiam S. V. intellexisse de indutiis initis inter Christianissimum Regem Francie et Catholicum Regem Arragonum quae rogo Deum omnipotentem sint faelices et fauste ambabus Majestatibus et omnibus aliis Christianam Religionem profitentur: qualem autem fructum afferent rebus Caesaree Majestatis et suorum Serenissimorum filiorum non post multos hos dies sentiemus, cum intra triduum expirent induciae cum Venetis, qui sunt confederati cum Gallis, qui jam conjuncti invadunt Caesarem super cujus humeros tota jam moles incumbit.

In statu Mediolani omnia sunt plena trepidationis,

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.