Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Niger, Toma [1512]: Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica, verborum 720, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [numerus verborum] [niger-t-epist-marul.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4r --

praeferri merito et debuit, et meruit, cum praelatorum, non monachorum, id praecipue sit muneris. sed quibus mores quoque hominis, sicut nobis liquido innotescunt, nihil in eo desiderari aiunt, uel quod ad eruditionem, uel quod ad uitam pertineat. Idem te de ipso iampridem sentire non dubito. Eo etiam magis in eo tantas fortunae dotes mirandas censeo, quod et nobilitate praecipua splendescens, et opibus non immodicis pollens, in gremio luxuriantis fortunae molliter educatus, litteras non est aspernatus, nec eruditos, eruditorumque consuetudinem fastidienter illusit. nam bona mens, bonaque fortuna rarenter copulantur. Quotus enim quisque ex globo nobilium eloquentiae studet? quotus quisque aut eruditus est, aut eruditionis assertor? econtrario complusculos uideas, de nobilibus, opulentioribusque loquor, qui ubi occeperint adolescenturire, se totos dedant, dedicentque belluinis uoluptatibus, quibus litterariorum gymnasium carcer est, doctrina supplicium, qui spretores sunt studiorum, osores studiosorum . At Archipraesul noster in amplissimis, uti praedixi, fortunarum bonis constitutus, praecipuo Veneti senatus genere praefulgens, stemmata suorum tum summorum Pontificum, tum Cardinalium, Patriarcharumque, affatim numerans, a teneris, ut Graeci aiunt, unguiculis ad hanc usque aetatem, litterarum studia scienter amplexus est, datque iugiter operam, ut natalium suorum splendor eruditione magis illustretur,

Vade retro

Vade porro


Niger, Toma [1512]: Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica, verborum 720, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [numerus verborum] [niger-t-epist-marul.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.