Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Exscripsit autem viae comes ante oc- tennium circiter haec verba:
Ad tertium dein lapidem deducti in la- pidem milliarium in via hac regia olim a Romanis positum offendimus, sed merito illud ex Petronio Arbitro „sub hoc noctis conticinium“ repetent (...), cum ob noctis tenebras ad notatos, ut Rutilius in itinerario ait: Tum per telonium seu claustrum Lueg dictum, quod antiquissima Germanorum lingua speculam significat, veteres autem litte- rae antrum et speluncam compellant ad pedem montis Pyrenaei Graecis Roma- nisque scriptoribus Aristoteli, Straboni, Senecae et Plinio iuniori ad Traianum commemorati, deferuntur, quem ubi ala- cres superarunt, intensum in pedibus frigus sensere, mons ipse totus recenti nive et ab incumbenti ventorum turbis ne agglomerata rigide horrebat, totusque quod sperabamus viae delicium infaustis praesagiis foedabat, et fortuna fuit, quod praecedenti sole aurigae complures curribus graviter onustis hanc viam triverint, quibus, ut mos est, operarii illi ad hunc finem omne tempus conducti semitam sive stratam, ut antiquitus etiam vocarunt, multâ industria apertam reddidere. Verum quod nega- bat temporis austeritas, in hoc loco non tam refrigerium quam contra frigus remedium, naturae benignitates prodigi- ose indulsit, dum calidos latices sua sponte in ipso Brenneri vertice erum- pentes tum nobis tum accolis, quos ab ipso
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter]. |