Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Previous page

Next page

-- --

ad pedem montis oppidulum ad Clusa

sive Clusina (quae vox medii aevi

teste Ducangio locum angustum loqui-

tur) situm est, nulla quidem re nisi

paupercula casa patrum Capuci-

norum. Nobilis imo nobilissima

haec enim thesaurum custodit non

comite dumtaxat Tyrolis

sed vel magno rege dignissimum; sive

enim sacram ex auro et gemmis suppel-

lectilem consideres, sive artis statu-

aria sive pictoriae prodigia atten-

das, omnia in his omnibus summa

sunt, iuvat rem ordine et compendio

dicere. Supra fores sacrae aediculae

D. Felix Cantalitius ex pario

marmore Neapolitani artificis

opus, viri magnitudine spectabilis

est. ad sinistram ante has fores Christus

in sepulchro eadem magnitudine

quiescit tam stupendo artificio, ut

membra, musculi et nervi omnes omnibus

statuis emendatiores sint. Temp-

lum intrantibus arae occurrunt qua-

tuor, ex quibus tabulas tres Paulo

Paganio Mediolanensi, quartam, quae Divam Annam

refert, Cygnianio Bononiensi, summis

PPrum nostrorum aetate artificibus debemus

interius Christus e cruce depositus

et divinae matri acclinis praestantem

Josephi Riberae vulgo Espagnoleti

manum commendat, parietes tabulae oc-

to gesta taumaturgi Paduani lo-

quentes Petri Forenzii penicillum

dilaudant, sacri oratoris cathedram

idem Ribera Divis Andre et Jaco-

bo exornat, ad aram maiorem Petrum

et Magdalenam poenitentem, D. An-

tonium Paduanum, uti et Franciscum

Assisiatem celeberrimi Jordani manus

animavit. E templo in chorum



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Powered by PhiloLogic