Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Previous page

Next page

-- --

partem evangelii conditis eporum reli-

quiis destinatus, et ex illo, quem dixi,

loco remotus arae propinquae pro men-

sa inservit, reliquias autem ossium epis-

copalium arca quaedam lignea, intus autem

cuprea, supra portas templi custodire

haud ita pridem iussa est, aedes autem

haec sacra Christo e cruce pendenti de-

dicata est. Ex templo hoc cathedrali

dux nos religiosus adm. in Turrim per-

antiquam praecesserat, in qua ut con-

stans traditio est, sanctum Cassianum per

secritionis Diocletiani tempore vincu-

lis detentum fuisse asserunt, quae vin-

cula cum Patrum nostrum aevo superfuiss.

certo feramus eo magis iustissime indig-

natus suus, cum non tantum haec male custodi-

ta furto fuerint subtracta, sed etiam

signa, cruces nempe adpictae, locum ob

vinculorum muris infixorum notantes

pene iam tota perierint, nobileque

illud, quod fugiens Divus petrae im-

pressit vestigium, supina prorsus ac fla-

gitiosa negligentia fere deletum seu

ablatum triste nobis desiderium re-

liquerit, iamque maesti abitum inter

recurrentes identidem antiquorum mu-

rorum et unius alteriusve castelli

reliquias non ingrato adm. nuntio

reficimus. Cassidem nuper ferream et

sceptrum ex calibe Longabardico

haud multum absimile in his rude

esse repertum, spectavimus utrumque avia

et sceptrum hoc, quod vulgo Pusio-

num compellant, perelegans necrum

sed limato artificio elaboratum mo-

rabamus, delinabatam utriusque effigiei/m

proxime exspectantes



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Powered by PhiloLogic