Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Previous page

Next page

-- --

dio quidem aevo suos natales debet

nominis autem originem iam in Ptolo-

maeo servat, qui hos Rhaetiae po-

pulos Brixantes appellat. In hoc

igitur loco ne profanis indagationibus

nostris sacra diei solemnitatem tur-

baremus, cumque aliunde praeter struc-

turam regiae satis eleganter ac sepul-

chra per pauca quaedam praesulum no-

tumque illud semper limpida abundan-

tem

[ERROR: no reftable :]Sic dictum fontem virginum seu Aqua virginis

Nihil admodum notatu dignum nos

suppeditaretur, eo ardentiori deside-

rio veterum illam antistitum Sabionen-

sium urbem Sabionam, Antonini Iti-

nerario tabulae Peutingerianae,

Paulo Diacono et actis conciliabu-

li Mariani memoratam, petebamus

huc igitur, felicibus avibus et multipli-

catis sociis religiosis ac doctis

delati arduum montis clivum verticemque

non sine gravi molestia conscendimus

primumque antiquissimi sacelli perpauca

quae supersunt vestigia subtus al-

tare consideramus notatoque certae

antiquitatis signo, unica nimi-

rum fenestra oblonga sed angusta

nimis templum hoc esse intelligimus

quod Sabionensium fasti et prop-

rium Brixinense divum Cassianum

Dei parenti virgini exstruxisse fe-

runt, altius posthac profecti anti-

quam cathedralem basilicam nescio

quid antiquitatum exspectantes

venerabundi subimus, sed incuria

temporum fuit hominumque, quae orna-

tam pessime basilicam omni anti-

quitatis testimonio infeliciter

prorsus orbavit, lapides omnes ab-

straxit et ex his unum, licet primum,

1628 signando loculo, qui ad



Previous page

Next page


Roschmann, Anton; 1694–1760 (1694–1760) [1743], Iter Bulsanense 1740 confectum, integre descriptum 1743, versio electronica (), 5 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [roschmann-a-iter].
Powered by PhiloLogic