Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1511, Tubingen]: Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica., Verborum 336, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1511-04-29.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 203 --

scribit Dominus Gurcencis quod erat clare perspecturus si erat futura Pax vel bellum: scribunt omnes Pontificem valde obstinatum in quibusdam suis fantasiis.

Terremotus fecit notabile damnum Venetiis, et plus terruit eos quia id habuerunt pro prodigio, et licet Terremotus sit res naturalis, tamen certe non est sine prodigio, habuerunt etiam in Pado, sicuti credo me prioribus meis scripsisse, satis magnam cladem ab Duce Ferrariae hiis proximis diebus;

quae omnia placebit declarare Serenissimae Dominae et me in suam bonam gratiam humillime commendare, similiter placebit Dominationi Vestrae me commendare Domino Joanni Marnix heae erunt cum eo communes si est vobiscum, et commendo me Dominationi Vestrae quae diu faeliciter valeat. Ex Tibinga die xxviiij. Aprilis anno Domini M. D X I. Excellentissimae Serenitatis Vestrae semper ad vota. Jacobus de Bannissis:
[ERROR: no reftable :]a tergo Magnifico Domino Alouisio Brengier Serenissimae Dominae meae colendissimae Secretario, Domino honorando.


Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1511, Tubingen]: Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica., Verborum 336, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1511-04-29.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.