Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1511, Tubingen]: Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica., Verborum 336, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1511-04-29.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 202 --

[ERROR: no reftable :] 29. April. 1511. Domine observande, Commendationem plurimam,

solicitabam ego sicuti scribebat Dominatio Vestra, ut responderetur Serenissimae Dominae circa ea quae scripserat Caesareae Majestati de illis Officiis quae vacarunt per obitum bonae memoriae Domini de Vaudre: respondit mihi Caesarea Majestas quod jam pridem admonita est Serenissima Domina, nec indigere alia responsione.

Ex Italia Reverendus Dominus Gurcensis est cum Pontifice Bononiae in tractatibus, sed usque ad diem Pasce quum fuerunt date littere nihil actum fuerat, ob aliqualem egritudinem Pontificis, laboravit podagra cum profluvio et aliquali febricula, in die tamen Pasce prodiit ad benedicendum populo: Exercitus suus est in Bondeno, et cum eo Veneti: Exercitus Gallorum est ei propinquus ad jactum Bombardae qui intra munitiones Pontificis exercitus, accepit aliqua signa militaria et complures ex Pontificiis interemit et cepit: ab aliquo latere Dux Ferrariae locata artellaria ultra Padum, eundem exercitum Pontificium multum vexat adeo quod arbitrantur quod prefatus exercitus Pontificius et Venetus vel cogetur ad pugnam progredi, vel retrocedere. Construxerant etiam idem Pontificii et Veneti unum Pontem supra Siclam fluvium prope Concordiam per quem stradiote Veneti infestabant omnem illam Regionem, usque ad agrum Mantuanum: Galli eum destruxerunt, et complures stradiotos interfecerunt et ceperunt: Pontifex intendebat redire Ravennam. Infra triduum

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1511, Tubingen]: Epistula ad Alouisium Brengier (1511-04-29), versio electronica., Verborum 336, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1511-04-29.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.