Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Previous page

Next page

-- --

Nunc quibus excipiat venientem plausibus orbis
Romani dominam, nunc qualia carmina Musas
accinere, et qualem variis inflectere metris
materiam placeat, nunc quo sermone canendum.
Nunc hi, nunc illi ac alii sub pectore sensus
surgunt, quaeque prius veluti selecta placebant
plausibus, inde iterum spernit, fastidit, omittit
consiliique inopem vastissima copia fecit.
Iamque noveni adsunt deserti Heliconis olores,
Musarum chorus explorans, quae sit praestanda voluntas,
quod Phoebi imperium ad Pindum custode relicto
Pegaso, at excubiis pariter fugit ille relictis
et sequitur Musas vestigia nota premendo.
Quas ubi conspexit pater, indignatio vultum
ante alacrem perturbat carminaque interrumpit.

II Et „Vah coeli terraeque pudor! proh insolitum Heliconis probrum!“ exclamat increpitans „Adeone luridae incultaeque in tanta orbis paene universi solemnitate et communi bonorum laetitia, ubi studiosis ingeniis excultae Veneres et multicoloribus quodam modo pavonum spoliis superbae Iunones, immo et Pulchritudo ipsa vix non humilis nimium ac merito rugosa videtur, inconsulto temerarioque ausu comparere attentent Parnassides nostrae? Quid ad haec longe lateque suis excita sedibus eaque insolita hominum multitudo? Quid sanctis plene inundata affectibus subditorum pectora? Quid quaterna, cuius vices agetis modo, facultas academica? Quid illustrissimus comitatus reginae serenissimae? Quid ipsa demum plus sordida humilitate et incompto vestro habitu offensa, quam cantu recreata regina serenissima?


„Et tibi Calliope“ multum iam mitior inquit
vultumque emendans „quaeso, quos afferet usus
ruralis soccus? Vah! Ocyus exue sordes!
Non tales equidem volui talemque decorem,
sed veluti incedit fucata superbia luxus
feminei, alta et multicolor turritaque moles
verticibus stans emineat, quae culmine coelum
iam prope contingat, phalerata superbia iustum
hoc festo reperit titulum, cum Cynthius ipse
pluribus assumptis illustrior ignibus orbi
invehitur radiosque novos cum naribus efflat
Eous Pyroisque Phlegonque et flammiger Aethon.“
Dixerat et reliquas pariter conversus Apollo
talibus affatur dictis.“Labor inclytus“ inquit
„vos vocat, o Musae! Cunctos intendite nervos!
In vultu Charites reliquoque in corpore luxus
emineat, quo non maiorem viderat orbis.
Purpureis alte suras vincire cothurnis
convenit et vestis Tyrio sit murice tincta.
Quidquid acus Phrygiae, quidquid sollertia novit


Previous page

Next page


Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Powered by PhiloLogic