Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Previous page

Next page

-- --

I Quod dudum desiderabat Hungaria, tamdiu sperabat Bohemia, avidissime suspirabat Austria, iam pridem exspectabat Silesia, numquam non exoptabat Styria, continuo ingeminabat Carinthia, sana ardentissime precabatur, Lunatica vero cane peius et angue aversabatur Dalmatia, observabat vigilanter Burgundia, identidem a Deo T. O. M. enixe flagitabat Tyrolis, etsi fors dignitate minima, nequaquam tamen suo in te, o regina, affectu ultima, quod sacrum Romanum imperium et Christianitas universa unanimi semper eoque ardentissimo expetebat voto, hostes vero malique omnes, veluti certissimum exitii sui terminum, constanter pertimescebant, regiarum nuptiarum tempus exoptatissimum aureis illustrissimi Phoebi quadrigis mundo inferendum, iam iam instare per vicos et pagos, urbes et compita, provincias et regna, Europam totam nec non et reliqui orbis partes potissimas in omnium ore et cum tenerrimo animorum motu certissima


Fama volat pigrumque manu seponere pedum[ERROR: no reftable :] pedum, -i.: Hirtenstab, bei Vergil jedoch kurzes e!
iussus Apollo putres et iamiam fidibus orbas
cum plectris repetit citharas artemque priorem.
Iamque minus promptos desuetum cogit in usum
Parnassi praeses digitos falluntque petitae
non raro chordae. Media nunc haeret in oda
principium repetens. Reliquum pertexere nescit.
Iam primum advertens, quantum desueverit usus
pastores inter, ruri indignatur et agnis.
„Pascua proh!“ ait et coram Cyllenius adstans
abrumpit subito necdum perfecta loquentis
verba refertque Deus mendax non falsa stupenti
nuntia post paucos his montibus adfore soles
reginam Wilhellminam et iam proxime abesse.
Obstupuit subito adventu tantae hospitis et, quid
redderet, ignorans „Quid sic, fur subdole, nostris
obstrepis importune sonis?“ prorumpit Apollo.
„I potius Musasque voca plaususque parare
et citharas reparare suas fac nomine nostro
praecipe pernicesque ad me contendere gressus!“
Has facie ridenti excepit Apollinis iras
Maia natus eique nihil turbatus in istas
respondit voces: „Tantum ne furta revolve
pristina continuoque lubens praestabo cupitum,
o pater, obsequium. Accipient tua iussa sorores,
si tamen ulla meis praesumat credere dictis.“
Haec ubi dicta dedit, veluti si Protheus alter
continuo cultus alios mentitus, et ora,
inde volans Helicona petit iussasque sorores
advocat, excipiant ut coram iussa parentis.
Delius interea secum diversa volutans
pectore sollicito, curis ingentibus haesit
implicitus partesque animum distraxit in omnes.


Previous page

Next page


Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Powered by PhiloLogic