Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Previous page

Next page

-- --

ut senex quondam genitor Tobiam
ex peregrina regione salvum,
ceu pigrae dulcem baculum senectae,
auspice coelo,
non secus te, regia sponsa, clarum
imperi sacri columen, futuros
Caesares mater paritura, nostrum
excipit agmen.


IV Dicto respirare hymno et, ceu posceret ordo,
clamat ovans populus vocemque ad sidera tollit:
„Iupiter (hospitibus nam te dare iura loquuntur),
hunc laetum sponsaeve diem sponsoque precamur
esse velis nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno!“
Iam signum dederat Phoebus iussitque tacere.
Ergo invitatus canit hospes Anacreon oden.

V


Formosa salve Tyndaris
in regiis Latinis,
quod illa quondam Doricis
aulisque Dardanorum.
Haud altero decennio
indigna tertiove
sub Marte Graio Pergamum
pro qua periclitetur.

VI


Die fein Lacedaemonierin
Zur lieb mag nit mehr daugen /
Der Dich anblickt / O Königin /
Du Liecht / und Trost der Augen.
Du werst ja werth / ein neues pferdt /
Das Troiam möcht verbrennen?
Dies neue feur / wär nit zu theur
Umb Dich / ich muß bekennen.



Previous page

Next page


Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Powered by PhiloLogic