Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Previous page

Next page

-- --

humana et quidquid non novit texere, id omne
induite! Ingenium totamque exhauriat artem
ornatus vester. Gangis collecta supellex
gemmea et auriferis fluvii famulentur arenis.
Promite regales et purpurae et oris honores
purpureos! Amplam segetem sapientia laudis
suggeret excelsusque animus, dignissima sceptro
munera ad excelsae natas fastigia sortis
dotes, quid promittat Hymen quidve omnia prodant
et quae dictabit plectri longissima praxis.“
At contra modicos soles et curta queruntur
tempora Pierides nec tantis plausibus aequum
concedi spatium. „Non nos“ audacior inquit
Calliope „non nos patulis depromimus odas,
o genitor, manicis. Opus est sudare Camoenas.
Praecipiti nec enim pulsatum pectine plectrum
dulcisonos cantus et dignas insonat odas.
Praestaret penitus tacitis secedere avenis,
quam minus accinctas discrimen adire ruboris.“
Haec illa. At Phoebus Musas ubi senserat esse
difficiles, iterum atque iterum placido ore renidens
aggreditur dictis multum diversus ab illo:
„Charae animae, novi faciles in carmina vires“
inquit „et ingenium vestrum. Prensate laborem!“
Persuasitque brevi, longo sermone quod ante
non valuit. Primasque sibi iam quaelibet optat.
Accingunt igitur se operi minuitque laborem
pulcher honoris amor personaque tanta canendi
materies. Adeo quaevis vincuntur amori.
Vix promptis patrem studiis recreare sorores,
altera continuo rediens Cyllenius affert
nuntia et adventum reginae ex more disertus
pluribus extollit iamiam digito indice monstrans:
„Garrule, solve moras!“ alio distractus Apollo
sensibus hic infert „Ne nostra negotia turbas!“
Reginae adventu iam compita quaeque viarum
perstrepere, ac veluti subitus cum Mulciber aedes
corripuit, sic se portis effundere turba
omnis in occursum reginae. Haec publica fama
ad Musas etiam cito pertigit. Ocius ergo
sollicitae Phoebum repetunt et agenda requirunt.
Ista manu citharam, plectrum gerit altera, avenam
illa ac exiguis pertentant cantibus artem.
Extemplo pater alatum, quem provida Clio
cornipedem auratis phaleris multoque superbum
ornatu instruxit, rapidus conscendit et illas
pone sequi pedites iubet. Ipse effectus equestris


Previous page

Next page


Anonymus [1699], Helicon Oenipontanus advenienti serneissimae reginae Ailhelminae Ameliae obvius, sive Universitas Oenipontana serinissimam reginam Wilhellminam Aemiliam excipiens anno 1699, versio electronica (), 5 folia, Ed. Kofler, Wolfgang; Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [anonymus-helicon].
Powered by PhiloLogic