Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507]: Speculum astronomicum, versio electronica, Versus 100, verborum 18852, ed. Mihaela Girardi-Karsulin Olga Peric Tomislav Cepulic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [grisogono-f-speculum.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

intervalla (quae sunt inter terminos) iacere dicuntur. Quibus terminis mathematicis ipse Philosophus in hac diffinitione syllogismi (ut et ipsi geometrae) usus est. Dicit enim primo quibusdam positis, quia tribus terminis scilicet duobus extremis et uno medio: quia extrema mediata non possunt absque medio copulari. Deinde subdit necesse est a iacentibus, scilicet duobus intervallis: quorum unum erit ab uno extremo ad medium et aliud ab eodem medio ad aliud extremum. Deinde dicit: aliud quoddam evenire, scilicet tertium intervallum. Ex necessitate continget scilicet conclusio figurae et statim se declarat: scilicet nullo extrinsecus amplius termino adhibito scilicet ad hoc, ut figura sit et figura claudatur. Ita quod sensus erit iste: cum Philosophus velit instrumentum vel figuram syllogisticam venari vel fabricare: et figura cum nihil aliud sit nisi illa superficies clausa et terminata lineis rectis, ita quod duae lineae non claudunt figuram, sic etiam in proposito dicit Aristoteles, si ponantur tres termini a.b.c. puta in forma triangulari, et si ductae fuerint duae lineae a duobus terminis ab ipso b. in a. et ab ipso c. in b. erunt duae lineae, quae tamen non faciunt figuram. Et si voluerimus claudere figuram, certe poterimus absque hoc, quod ponamus alium terminum, puta quartum d., quia tertiam lineam ducere poterimus ab ipso c. in a., quae claudet figuram. Quae omnia sunt in syllogismo, quia tres termini sunt tres dictiones, puta animal rationale, risibile et homo. Duo intervalla vel duae lineae non claudentes figuram sunt, puta, duae praemissae vel duae propositiones, puta, omne animal rationale est risibile; omnis homo est animal rationale. Tertia linea vel intervallum claudens figuram est ipsa conclusio, scilicet ergo: omnis homo est risibilis. Sed quia positis duobus extremis terminis, medius terminus

Vade retro

Vade porro


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507]: Speculum astronomicum, versio electronica, Versus 100, verborum 18852, ed. Mihaela Girardi-Karsulin Olga Peric Tomislav Cepulic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [grisogono-f-speculum.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.