Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507]: Speculum astronomicum, versio electronica, Versus 100, verborum 18852, ed. Mihaela Girardi-Karsulin Olga Peric Tomislav Cepulic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [grisogono-f-speculum.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 130 --

passiones et caetera. Tamen an hoc sit verum, scilicet quod albedo cigni et nigredo corvi sint propriae passiones ipsorum? Apud me non videtur esse verum. Propterea quia hominem bene possum intelligere, absque eo quod concipiam risibile, non tamen sine risibili vel sub opposito risibilitatis, puta rudibili. Et hoc est proprium ipsis passionibus ad differentiam ipsius quiditatis, sine qua illud cuius est quiditas non potest concipi, quia includitur in suo conceptu formali. Cignum tamen et ipsum corvum possum sine albedine et sub opposita ratione concipere: solvat Apollo. Secundo notandum est, quod cognita natura huius trianguli, certe facile cognoscemus et figuram syllogisticam et diffinitionem ipsius in primo Posteriorum. Quam (pace hoc dixerim) certe non video, qui eam intellexit. Quod bene intuentibus in ipsorum expositionibus clare innotescere potest. Tertio, ex cognitione huius trianguli omnibus innotescet totus processus Aristotelis et quo medio usus est in fabricando instrumentum syllogisticum, sine quo non continget quemquam cognoscere se aliquid scire. Qua autem arte vel medio Aristoteles usus est? Dico, quod medio et arte geometrica, quia syllogismus est figura, quae figura trilatera. Figura autem et triangulus ad geometram et non ad alium artificem spectat. Quae omnia apparebunt ex ipsa diffinitione syllogismi in primo Priorum, si primo litteram ipsius diffinitionis corruptam vitio interpraetum vel impraessorum, bene legamus. Quae sic legi debet: Syllogismus est oratio, in qua positis quibusdam aliud (dicit) quidem appositis – legi debet sic aliud quoddam a iacentibus – ex necessitate contingit, eo quod haec sunt. Quae quidem diffinitio syllogismi est tota in terminis mathematicis: et nihil H1 aliud diffinit, nisi figuram triangularem, quae applicatur ad ipsum syllogismum. Pro cuius evidentia sciendum est, quod apud mathematicos termini ponuntur et magnitudines vel ipsa

Vade retro

Vade porro


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507]: Speculum astronomicum, versio electronica, Versus 100, verborum 18852, ed. Mihaela Girardi-Karsulin Olga Peric Tomislav Cepulic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [grisogono-f-speculum.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.