Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 71 --

[3.] Non putes Croatiam periculis vacuam fore. Designati sunt et expediti praefecti duo, qui cum aliquot hominum milibus excidio illius quoque regni nostri deserti extremam manum adiciant. Neque id patiemur te ignorare, quod his diebus ad multa finium nostrorum incommoda et varias calamitates accessit: turris arcis nostrae Themesiensis editissima omnium et firmissima icta fulmine accensa est. In qua cum essent cadi aliquot pulveris tormentarii et sulfuris repositi, tanta vis exstitit incendii, ut non solum turris illa ab unis fundamentis sit convulsa, verum etiam murorum magna pars repente corruerit. Haec idcirco scribenda ad te curavimus, ut possis Sanctissimo Domino Nostro sacrorumque patrum collegio latius explicare, quibus undique periculis simus circumsepti, et quantum istius Sedis Apostolicae atque adeo omnium principum Christianorum ope et auxilio egeamus. Age gratias eius Sanctitati, verbis, quibus poteris maxime appositis et accommodatis, quod tam pie ac liberaliter iuvare nos constituerit. Sed illud Suam Sanctitatem etiam atque etiam admonere et obsecrare non desinas, ne aliquam in mittendo illo subsidio pecuniario iam promisso et in legato expediendo moram velit interponere. Sera enim praesidia parum aut nihil omnino afferre adiumenti poterunt. Hostes autem, ut intelligis, imminent omnibus rebus parati et accincti.

[4.] Instabis praeterea diligentissime pro pace, concordia aut indutiis inter principes Sanctitatis Suae auctoritate conciliandis. Nos enim, ut saepe sumus testati, his dissidentibus exiguam admodum aut potius nullam publicae salutis et conservandae reipublicae Christianae spem habemus. Noli existimare nos ita ab extrema spe et praesidiis pendere, ut domi, quae praestare ipsi atque efficere possumus, negligamus. Verum scis, quid inter caesaris potentiam tot annis tam feliciter auctam et nostras vires adeo debilitatas et fractas intersit. Non unius regis aut populi videtur esse, ut tantum tyrannum, tot populorum ac nationum dominum, non dicamus superare, sed si totus incumbat, finibus suis arcere saltem et repellere possit.

[5.] Taxam decimarum scribis a reverendissimis dominis cardinalibus et officialibus exigi, recte id et coeptum et institutum et ordinatum iudicamus, immo totis viribus contendas, ne Sanctissimus Dominus Noster hanc taxam in alios usus, quam in huius regni et Christianorum adversus Turcarum defensionem abire patiatur.

19 István Brodarics to Sigismund I Rome, 10 June 1523 Manuscript used: BN T. 5. fol. 4r–5r. Published: Acta Tomiciana VI. 286–288. 1. Finally, success has been achieved in the matters of the bishoprics of Płock and Przemiśl. Cardinal Pucci fulfilled all the wishes of Sigismund; nevertheless, Brodarics himself did his utmost for success. – 2. New envoy of the King of England, Bishop of Bath has arrived. It is not known yet what suggestions he has regard 39 Sacrorum correxi ex: sacrum

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.