Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 59 --

ex Florentia, quo eum concessisse Vestra Maiestas non ignorat, 10 rediit. Communi igitur opera et consilio omnia aguntur et agentur.

[3.] Expensas ego nullas penitus habeo. Deus immortalis scit, quod non solum vehementissime angor, sed et supra modum admiror, quod Vestra Maiestas ita me sine expensa reliquerit. Maiestas Vestra scribit 11 et item reverendissimus dominus cancellarius 12 ex voluntate Maiestatis Vestrae Fukaros 13 mihi satis expensarum daturos, ab eis ne obolum quidem habere possum. Immo derideor ab eis, qui orator Maiestatis Vestrae existens ab eis sumptus mendicem. Iam si Vestra Maiestas ad tot meas supplicationes nihil mihi suppeditat, Deus scit, nescio quid faciam, nisi forte, ut vendam omnia, quae mecum habeo, habitu mutato redeam cum uno famulo ad Vestram Maiestatem incognitus cum extrema ignominia mea et damno non parvo Vestrae Maiestatis. Videt enim Vestra Maiestas totam rerum suarum summam hinc pendere.

[4.] Nam quod Maiestas Vestra scribit mihi de legatione Gallica obeunda, ea, ut video, esset valde necessaria. Immo credo nihil magis necessarium ad res Maiestatis Vestrae et totius Christianitatis. Sed quomodo ego illuc irem, qui iam a tot mensibus ne hic quidem unicum obolum a Vestra Maiestate habere possum. 14

Me et mea servitia in gratiam Vestrae Maiestatis recommendo, quam altissimus conservare dignetur diutissime felicem et incolumem. Ex Urbe 1. Septembris 1522. 15 Eiusdem Vestrae Maiestatis servitor et capellanus Stephanus praepositus Quinqueecclesiensis
[ERROR: no reftable :]On the outer side: Sacrae Regiae Maiestati Hungariae et Bohemiae etc. domino meo gratiosissimo
[ERROR: no reftable :]10 Marsupino arrived in Florence around 8 August. He practically fled there from his creditors because he had not received money from Hungary for months. See Iványi Béla, Adalékok a nemzetközi érintkezések történetéhez a Jagelló-korban, Történelmi Tár, 1906, 341–342; and MOL DL 25313. 11  We do not know the referred letter by King Louis. 12  This may be a reference to Archbishop of Esztergom and High Chancellor György Szatmári, a long-time patron of Brodarics. Because of the title Chancellor it is possible that László Szalkai wrote the letter mentioned. 13  It is a reference to the Fugger banking house, which was one of the most important financial institutions of the era that gave credits. They had several branches in Hungary too. More on their activities: Richard Ehrenberg, Das Zeitalter der Fugger. Geldkapital und Creditverkerhr im 16. Jahrhundert, Jena, 1963. 14  Brodarics’ planned legation in France did not happen. 15  In the first part of the letter Brodarics says August is the current month, yet the date at the end of the letter is 1 September. This highlights the nature of diplomatic letters: they are summaries, and writing them often took several days as suspected here.


Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.