Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 99 --

[2.] Reverendissimum etiam dominum cancellarium 4 Hungariae (sine omni assentatione loquor) habet Vestra Sanctitas, ultra quam dici ac credi potest, in his rebus sedulum ac diligentem. Me minimum Vestrae Sanctitatis servulum tanto habet Vestra Sanctitas minus utilem, minorisque momenti, quanto me minorem istic mea Romana absentia esse voluit. Sum tamen is, qui cum vidua illa et ipse in gazophylacium minuta quanquam aera proicio, 5 et cum omni mentis sinceritate Vestrae Sanctitati ac Sanctae Sedi Apostolicae pro mea exilitate servio.

[3.] Dominus baro 6 ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut mei mihi retulerunt, causam meam iussu Vestrae Sanctitatis egit me absente, ut vel hoc ipso, si nihil unquam benignitatis Vestra Sanctitas antea in me contulisset, fatear me ei perpetuo obligatissimum non aliter, quam si omnia, quae petebantur, fuissent impetrata. 7 Me ac meam servitutem ad pedum pulveres Vestrae Sanctitatis humillime commendo, quam Deus felicissimam esse velit. Viennae XXI. Augusti 1524.

[4.] Serenissimus princeps Ferdinandus mirabilem devotionem et affectum ostendit in Vestram Sanctitatem et in Sanctam Sedem. Qua de re multa mecum est hodie locutus asserens se eam religionem, in qua natus ipse sit, in qua maiores sui mortui sint, non solum constantissime servare, verum et cum omni etiam vitae discrimine tueri perpetuo velle.

Eiusdem Vestrae Sanctitatis humillimus servulus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis On the outer side: Sanctissimo Domino Nostro Papae, Domino mihi semper Clementissimo 25 post ut is del. 4  Archbishop of Esztergom László Szalkai. Compare: Lk, 21, 2. 6  Papal Nuncio Baron Antonio Burgio. On his activities in Hungary see: Bartoniek Emma (ed.), Mohács Magyarországa. Báró Burgio pápai követ jelentései, Budapest, 1926., and Magyarországi pápai követek jelentései 1524–1526. Budapest, 2001. 7  The Papal Court intervened on behalf of Brodarics already in 1524 to assist in his appointment to the bishopric. But it did not happen yet, and Brodarics was compensated by a prebend as Canon of Esztergom. 5 


Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.