Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 94 --

cancellarium 6 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis, diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. 7 Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Serenitatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius vestris maiestatibus servire. Scit enim maiestas vestra inopiam ac sordes cum magnorum principum legatione non bene convenire. Itaque rursus supplico Vestrae Serenitati, dignetur in hoc preces meas exaudire. Quicquid in me benignitate Serenitatis Vestrae collatum fuerit, dabo operam, ut id in diligentissimum et gratissimum servitorem Vestra Serenitas contulisse videatur.

Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Serenitatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe III. Mai 1524. Eiusdem Vestrae Serenitatis humillimus servulus Stephanus Brodericus serenissimi regis Hungariae orator
32 István Brodarics to Sigismund I Rome, 3 May 1524 Manuscript used: BN T. 5. fol. 100r–v. 1 1. He has learnt about the death of Archbishop of Esztergom György Szatmári; since benefices get rearranged in such cases, he asks Ferdinand’ to intercede on his behalf for remembering the absent envoy in Buda so that the latter’s services are rewarded with a smaller benefice at least; he asks for this only to be able to represent the Hungarian King in Rome better. – 2. There is no news. The Emperor’s army is still besieging the French at Novara. – 3. He is sending a copy of the letter by Persian Shah Sophi addressed to the Emperor and Louis II to Sigismund. Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Clementissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Maiestatis humillimam commendationem.

[1.] Licet satis absurdum esse videatur ab eo principe, cui quis nihil serviverit, quippiam postulare, summa tamen Vestrae Maiestatis clementia et singularis in omnes 6 László Szalkai (1475–1526), Bishop of Eger, Chancellor. He got archbishopric of Esztergom and the attached position of High Chancellor after Szatmári’s death. 7  It seems that Ferdinand fulfilled Brodarics’ request. On the margin of the letter it is written: fiat, ut petitur. 1  Another manuscript: BK 213 fol. 53–54; BJ 6549 III fol. 129–130; Libri Legationum vol. XXIII, fol. 45–46; BCzart TN 36. fol. 569–570. liberalitas ac munificentia spem mihi dat Vestram Maiestatem preces etiam nihil a se merentis servitoris non aspernaturam.

Intellexi reverendissimum dominum meum archiepiscopum Strigoniensem his diebus vita functum esse. 2 Non dubito, ut in tali casu plerumque fieri consuevit, nonnullas beneficiorum ecclesiasticorum mutationes in Hungaria fore. Ego cum a serenissimo et clementissimo domino meo, nepote 3 Vestrae Maiestatis longe nunc absim 4 et absentes quocunque obsequii genere fungantur, vulgato proverbio pro mortuis haberi soleant, mihi ad Vestrae Maiestatis praesidium duxi refugiendum, cui supplico humillime, dignetur tam ad maiestatem regiam ac reginalem, dominos meos clementissimos, quam etiam ad reverendissimum dominum cancellarium 5 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Maiestatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius Vestris Maiestatibus servire. Scit enim Maiestas Vestra inopiam ac sordes cum magnorum principum legatione non bene convenire. Itaque rursus supplico Vestrae Maiestati, dignetur in hoc preces meas exaudire. Quicquid in me benignitate Maiestatis Vestrae fuerit collatum, dabo operam, ut id in diligentissimum et gratissimum servitorem Vestra Maiestas contulisse videatur.

Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe 3. Maii 1524. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus serenissimi regis Hungariae orator

[2.] Nova non sunt alia. Gallos affirmant Novariae 6 a Caesarianis obsideri, et ad exeundum ex Italia vehementer urgeri.

[3.] Novum Soltanum dicunt se contra Turcas diligenter munire. Credo Maiestatem 2  Archbishop of Esztergom György Szatmári died on 7 April 1524. 3 Louis II was a younger cousin of King Sigismund. 4  Brodarics had stayed in Rome since the spring of 1522 as an envoy of Louis II. 5 László Szalkai, Bishop of Eger, Chancellor. He got archbishopric of Esztergom and the attached position of High Chancellor after Szatmári’s death. 6  Novara, town in Northern Italy west of Milan. The French army, having given up on the siege of Milan, retreated this way towards France chased by the Spanish led by Marquis Pescara.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.