Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 92 --

afferentur, utinam nullum nisi felicem ac faustum ex his regnis nostris nuntium deinceps Sua Sanctitas accipiat. Nos tamen rerum nostrarum conscii vehementer timemus, ne tristiorem et minus iucundum in dies sit acceptura, nisi re ipsa, et non verborum tantum liberalitate, cum eius Sanctitas, tum principes Christiani opem nobis ferre maturaverint.

[5.] Reverendissimum dominum cardinalem Campegium 6 in Germania legatum tanta virtute atque auctoritate praeditum venire, qui de rebus quoque nostris agendi mandatum habeat, gaudemus non mediocriter, optamusque eiusdem adventum utilem rei publicae Christianae ac salutarem fore, ut pariter illam tabem et morbum pestilentissimum Lutheranae haeresis, qua laborat Germania, tollere ac sanare, et illos principes ad arma in Turcos sumenda acrius et vehementius posset inflammare. Dedimus, ut mones, nostris oratoribus 7 mandatum, cum ipso domino legato et archiduce Ferdinando ceterisque principibus nostro nomine de rebus necessariis consultandi atque etiam decernendi.

[6.] Vix aliquid molestius hoc tempore audire possemus, quam pertinax et acerrimum adhuc bellum inter caesaream maiestatem et Christianissimum Gallorum regem durare et ad Mediolanum geri. Missus est per serenissimum fratrem nostrum archiducem dominus Andreas Burgo, 8 vir prudens et ingeniosus multarumque rerum peritissimus, ut caesari suadeat concordiam, per quem nos quoque agemus diligentissime, si quo modo ad pacem amplectendam posset adduci.

[7.] Quod baro Siculus 9 ad nos revertitur, libenter audimus, delectant enim nos eius viri humanitas, virtus et eruditio non vulgaris. De Turcorum conatibus deque pactis cum Sophi indutiis nos eadem intelleximus, quae tu ex Constantinopoli et Dalmatia in Urbem allata scribis esse, 10 id quod ex binis litteris nostris Posonii datis iam pridem te agnovisse arbitramur. Vide igitur, quid tu cum tuo collega 11 et oratore principis Ferdinandi possitis impetrare subsidii, pro quo studiose et enixe contendatis.

[8.] Quamvis autem opinione omnium inter Turcos et Sophi confectae existimentur indutiae, si tamen Sanctissimo Domino Nostro videatur, nobis profecto non displicet, 39 iucundum: iucundam BAV Ottob. 40 tum: cum BAV Ottob. 44 eiusdem: eius BAV Ottob. 47 Turcos: Turcas BAV Ottob. 47 inflammare: inflammari BAV Ottob. 51 acerrimum: acerrime BAV Ottob. 52 Christianissimum: Christianorum BAV Ottob. 56 amplectendam: amplectere BAV Ottob. 57 revertitur: convertitur BAV Ottob. 63 Turcos: Turcas BAV Ottob. 63 existimentur: existimantur BAV Ottob. 64 displicet: displicat BAV Ottob. 16  Clement VII sent Cardinal Lorenzo Campeggio (1474–1539) to the Nuremberg imperial assembly as his legate. His mandate included Hungarian matters. 17 Leaders of the Hungarian delegation to the imperial assembly in Nuremberg were János Gosztonyi and Ambrus Sárkány. 18  Andreas da Burgo 19  Pope Clement VII. appointed Baron Burgio Nuncio in Hungary on 22 January 1524. The Baron returned to Hungary from Rome. Compare: Magyarországi pápai követek jelentései 1524–1526. Budapest, 2001, XCV. 10  See the previous letter to Ferdinand. 11  Francesco Marsupino

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.