Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 91 --

Venetum oratorem Sanctitati eius narras praedixisse, propediem subsequantur. Id tamen nulla profecto nostra vel incuria vel negligentia accedere poterit, sed quoniam haec exigua unius Hungariae vectigalia tuendis amplissimis finibus sufficere nullatenus poterunt. Non parvi reditus ex Bosnia proveniebant, magnum ex Croatia et Dalmatia tributum quotannis in fiscum regium paulo ante hanc aetatem vel ipsius Matthiae regis temporibus deferebatur. Integrae erant, et fructuosae Themesiensis, Sirmiensis, Posega, Walko, et inferiores civitatum partes, hostium vero opes, numerus, potentia dimidio, quam sint hodie, minores erant. At nunc ea, quae commemoravimus, loca assiduis Turcarum incursionibus pene in solitudinem sunt redacta, adeo, ut tenues reliquias et paucas, quae adhuc in illis regnis supersunt, arces, maxima parte redituum nostrorum tueri nequeamus.

[2.] Nam, ne quid amplius de illis regnorum nostrorum finibus dicamus, ad Croatiam pacatis etiam temporibus in banorum stipendium et tenenda locis necessariis praesidia triginta duo milia florenorum singulis annis facile absumuntur. Jaycza, quae in mediis hostibus sita est, et quo non, nisi iusto et firmo exercitu importari commeatus solent, non multo minorem exhaurit pecuniam. Arx item Themesiensis et Severinum et hoc triennio Varadinum Petri ac Titulium 4 maximo et incredibili sumptu retinentur. Quae omnia, si quis rerum nostrarum non iniquus aestimator diligentius velit considerare, agnoscet, non minima quidem nostra negligentia Ozthrowyczam, et alias arces antea fuisse amissas, sed inopiam et vectigalium nostrorum tenuitatem (de qua tam diu apud Sedem Apostolicam querimur) et superioribus et impendentibus etiam malis causam attulisse.

[3.] Gratum est nobis mandasse Sanctissimum Dominum Nostrum legato suo, qui apud Venetos agit, ut de frumento in Croatiam misso, in quos abierit usus, 5 percontetur. Nam nos quoque homini nostro fido ac diligenti dedimus provinciam loca illa perlustrandi ac ad nos fideliter referendi, quomodo sit illud frumentum distributum. Dabimusque operam, ne in hac quoque parte aliquid nostrae negligentiae possit imputari.

[4.] Quod autem iudicas propensam erga nos voluntatem Sanctissimi Domini Nostri multo propensiorem futuram, si quae meliora hinc de statu regnorum nostrorum 19 nulla profecto: profecto nulla BAV Ottob. 19 incuria: iniuria BAV Ottob. 10 nullatenus: nullo modo BAV Ottob. 11 reditus: reddita BAV Ottob. 11 Bosnia: Bozna BAV Ottob. 11 proveniebat: praeveniebat BAV Ottob. 12 regnum: regium BAV Ottob. in marg. alia manu: regium 13 deferebatur correxi ex: deferebantur. BAV Ottob.: deferebatur 14 civitatum: civitates BAV Ottob. 4  After 16 solitudinem: solitudines BAV Ottob. 19 amplius: impius BAV Ottob. 22 post et ms. BAV Ottob. ex add. 22 importari om. BAV Ottob. 22 commeatus: conatus BAV Ottob. 25 velit: volet BAV Ottob. 30 est nobis: nobis est BAV Ottob. 31 percontetur: percontatur BAV Ottob. 36 post hinc ms. BAV Ottob. ad eum add. 36  regnorum nostrorum: rerum nostrarum BAV Ottob. the loss of Nándorfehérvár in 1521, Temesvár, Szörény, Pétervárad and Titel became the key elements in the system of border fortresses on the South. 5  Finally Burgio returned to Hungary and took measures regarding embezzlement of the corn shipments. He ordered an inquiry in Zengg in April 1524. Compare: Magyarországi pápai követek jelentései 1524–1526. Budapest, 2001, XCVIII.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.