Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 89 --

servulum Vestrae Serenitatis. Illustris dominus meus, dominus comes de Corduba 3 omnia alia ex ordine referre poterit. Exiguntur quidem istae decimae, sicut Vestra Serenitas ab ipso intelliget, sed in his quoque parva est spes ponenda, si Deus pacem aut indutias inter principes non posuerit, tota salutis communis ratio in hac una re posita esse videtur.

[2.] Ex Croatia habemus ex litteris comitis Spalatiensis ad illustrissimum dominum Venetorum 4 V. Februarii datis Bassam sive Zanzacum Boznae iam praemisisse non parum peditum numerum ad obsidendum Clyzium 5 subsecuturum ipsum quoque brevi cum valido equitatu. Habuerunt Veneti et ex Constantinopoli litteras VIII. Ianuarii datas Turcum facere ingentes apparatus et terra et mari, aggressurum omnino Hungariam primo quoque tempore. Sanctissimus Dominus Noster 6 mittit ad succursum Clyzii commeatum, si intromitti poterit, et alia ad defensionem necessaria. Sed vereor, ne tarde veniant. 7 Cetera idem dominus comes. Me et meam servitutem rursus in gratiam Vestrae Serenitatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet.

Ex Urbe XXIX. Februarii 1524. Eiusdem Vestrae Serenitatis servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis orator 3  Pedro de Cordova visited Rome already in 1522–23 as an envoy of Ferdinand. Compare: Adolf Wrede (hsgg.), Deutsche Reichstagakten unter Kaiser Karl V. 3. Bd., Gotha, 1901, 862. 4  Andrea Gritti, Doge of Venice (1523–1538). 5 Klissa (today: Klis, Croatia), important border fortress in Dalmatia. The fortress was besieged from 5 February by troops of the Bosnian Bey. Compare: Marko Perojević, Petar Kružić kapetan i knez grada Klisa. Zagreb, 1931, 67. 6  Pope Clement VII. 7  The army of Constable of Zengg Péter Krusics, carried there on the sea, smashed the Turkish army and liberated the castle on 10 April. Marko Perojević, Petar Kružić kapetan i knez grada Klisa. Zagreb, 1931, 67–70.


Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.