Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 82 --

Sed et de hoc et de aliis omnibus latius Dominationi Vestrae Reverendissimae Emericus servitor eiusdem narrabit, cui fidem Dominatio Vestra Reverendissima habere dignetur. Opto eandem felicissime valere. Romae XVI. Novembris Anno MDXXIII.

[3.] Reverendissime et colendissime Domine. Haec propter occupationes manu aliena mihi scribendae fuerunt, ignoscat igitur, quaeso, Vestra Reverendissima Dominatio. De his autem curam geram, ne rursus novas habeat curas. Res uti Vestrae Dominationi videt [...] deducta est ad bonum portum. Illum Ioannem [...]rum commendo rursus Vestrae Dominationi Reverendissimae dignetur me facere certiorem, quidnam sit ei sperandum. De quo et per hunc ip[...] [...]um. Nova alia non sunt. Pontificem nondum habemus. Neque scio, quando habituri simus. 9 Galli adhuc sunt sub Mediolano. Rex Galliae Lugdini. Caesar in regno Navarrae in Galliam veniens cum ingenti exercitu. Ego tot contentionum nullum spero finem.

[4.] Dominum Emericum Kalnay in facto archidiaconatus Thilegdiensis Vestrae Dominationi Reverendissimae commendo. 10 Ego quod feci magis feci, ut Vestra Dominatio Reverendissima liberaretur ab omni molestia, quam ob dominum Kalnay, qui tamen et ipse meretur certe omne bonum, tum ob mores probatissimos ac doctrinam non vulgarem, tum ob singularem fidem ac servitutem, qua est Vestrae Dominationi Reverendissimae addictissimus. Eum igitur totum in suam gratiam Vestra Dominatio Reverendissima recipere, obsecro, dignetur et me in eo, in quo alias habuit numero, semper habere. Dominatio Vestra Reverendissima bene ac prudenter fecit, quod miserit hunc ipsum servitorem suum. Nam si non venisset et praesertim si istae vacationes iudiciorum non obstitissent, tales procul dubio processus in hac causa facti fuissent, ut non actioni ulli, sed soli solutioni nobis locus fuisset relictus. Nihil aliud restabat, quam ut sententia ferretur, sicut latius poterit haec idem Emericus referre.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis perpetuus servitor et capellanus Stephanus Brodarych orator
On the outer side: Reverendissimo Domino Meo, Domino Francisco de Varda, episcopo Transsylvano, Domino observandissimo.
This means that the afterword, too, was written before 19 November. did not support appointment of Kálnai in spite of the recommendation of Brodarics and the Pope’s decree, so the young Humanist could receive the income coming from the archdeanship only two years later, when the bishop was János Gosztonyi. Compare: V. Kovács Sándor, Egy humanista a mohácsi vész korában (Kálnai Imre), Irodalomtörténeti Közlemények, 1970, 663. 10 Várdai


Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.