Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed et de hoc et de aliis omnibus latius Dominationi Vestrae Reverendissimae Emericus servitor eiusdem narrabit, cui fidem Dominatio Vestra Reverendissima habere dignetur. Opto eandem felicissime valere. Romae XVI. Novembris Anno MDXXIII. [3.] Reverendissime et colendissime Domine. Haec propter occupationes manu aliena mihi scribendae fuerunt, ignoscat igitur, quaeso, Vestra Reverendissima Dominatio. De his autem curam geram, ne rursus novas habeat curas. Res uti Vestrae Dominationi videt [...] deducta est ad bonum portum. Illum Ioannem [...]rum commendo rursus Vestrae Dominationi Reverendissimae dignetur me face [4.] Dominum Emericum Kalnay in facto archidiaconatus Thilegdiensis Vestrae Dominationi Reverendissimae commendo. 10 Ego quod feci magis feci, ut Vestra Dominatio Reverendissima liberaretur ab omni molestia, quam ob dominum Kalnay, qui tamen et ipse meretur certe omne bonum, tum ob mores probatissimos ac doctrinam non vulgarem, tum ob singularem fidem ac servitutem, qua est Vestrae Dominationi Reverendissimae addictissimus. Eum igitur totum in suam gratiam Vestra Dominatio Reverendissima recipere, obsecro, dignetur et me in eo, in quo alias habuit numero, semper habere. Dominatio Vestra Reverendissima bene ac prudenter fecit, quod miserit hunc ipsum servitorem suum. Nam si non venisset et praesertim si istae vacationes iudiciorum non obstitissent, tales procul dubio processus in hac causa facti fuissent, ut non actioni ulli, sed soli solutioni nobis locus fuisset relictus. Nihil aliud restabat, quam ut sententia ferretur, sicut latius poterit haec idem E
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.